Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IUSTINO AUGUSTO. Lectis clementiae uestrae paginis, quae restitutam fidei concordiam nuntiabant, in diuinae laudis canticum mens totius ecclesiae laeta prorupit, quo canitur: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis!

huius igitur hymni fiducia dignam fidelibus meritis gloriam felicitatemque praesumite. neque enim te ita deo placitum principem ad imperii uerticem humanus tantum consensus euexit: te sibi diuinus fauor ante formauerat tradiditque tibi Orientis imperium, ut eius operum fieres instrumentum, atque ideo, ut hoc in te propheticum dictum iure conueniat, efficitis: constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione. etenim cum tibi sit Christianam pacem seruare propositum, quis te dubitet a Christo esse delectum?

haec prima sunt uestri fundamina principatus, deum placasse iustitia et asciuisse uobis excellentissimae maiestatis auxilia, dum aduersarios eius uelut proprios comprimitis inimicos. haec nimirum maxima rei publicae fundamenta sunt, hoc solidum inuictumque robur. neque enim humanis ictibus potest esse peruium, quod est diuinae gratiae firmitate uallatum.

testis est huic prophetica scriptura, ait enim: elegi Dauid seruum meum et in oleo sancto unxi eum; manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confortabit eum. contra autem frustra arma, frustra sibi copias quaerit, quem gratia [*]( 5 Luc. 2, 14 12 Psalm. 44, 17 sq. 23 Psalm. 88, 21 sq. ) [*]( 168. Dat. (aimul cum epp. 169, 170, 174, 176-180) a. 519 die 9 Iulii per Paulinum. Edd. Car. 12 501; Bar. ad a. 519, 73; Collect. Concil.; BTA I 412; Thiel 877, 3 restituta .. concordia F, corr. p 6 huic V, corr. p2 himni V 10 fabor V 12 efficis p2, efficiatis Car., efficias Bull. Taur. 13 principg sup Y, corr. a 16 xpo V a dilectum V, corr. Bar. 18 magiestatis V 22 uellatum V 23 et in holeo sancto Y: holeo sancto meo a cum Vulgata 25 confortauit V, corr. 0 )

623
superna destituit; etenim ueraciter scriptum est: nisi dominus custodierit ciuitatem, in uano uigilant qui custodiunt eam.

bellabis tu quidem diuino tutus auxilio, excellentissime princeps, et tuae rei publicae iugo ferocissimarum gentium colla submittes, sed nulla uictoria potest < esse) praestantior, quam quod humani hostem generis post quaesita tam longi temporis firmamenta subuertis.

enimuero ceterorum natura proeliorum distincta genus, regionibus terminata, cruore polluta: haec omne genus humanum palma complectitur, hunc omnibus regionibus imputabis triumphum et, quod diuinae proximum pietati est, qui paulo ante ductu diaboli grassabantur, nunc ad propriae salutis effectum sine sanguinis effusione uincuntur.

durabit igitur huius Christianae uictoriae per aeuum triumphus, neque enim poterunt labe temporis aboleri, quae in sempiternae fidei stabilitate fundata sunt; permanebit longe lateque uestrorum fama factorum et, sicut diuinis designatur eloquiis, in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum.

et ceteris quidem bellis agros urbes oppida uel, quod postremum est, subiectorum libertatem tueris, quae mor<t>alium usibus comparata simili quondam mortalitate soluenda sunt: in hoc certamine uita ipsa defenditur et quodammodo <de> sempiternae beatitudinis arce pugnatur.

quocirca continuam tanti operis apparatus clementiae uestrae intentionem requirit. facite, ut nullum prorsus receptaculum, ex quo rursus immanissimus hostis emergat, inueniat; cunctis eum nudate praesidiis et, si quid usquam uestigiorum eius reliquum est, id omne clementi remedio repurgate. omne nequitiae germen funditus eruatur, aduersa deo stips ad uiuum [*]( 1 Psalm. 126, 1 17 Psalm. 18, 5 ) [*]( 2 uanum p cum Vulgata 6 esse inseruit p 10 importabis Bar. 11 pietatis Y, corr. o 12 effectu V, corr. a 15 sempiterna Bar. 16 permanabit p2 20 supremum Bar. 21 moralium V, corr. p quadam Bar. 23 de add. Hartel, pro Car. arche Y 28 clementi remedio (?) Car.: clementis remedia V 29 eruatur o2: seruatur V de ostips V, correxi: deo stirpa pa\' ) [*]( XXXV para 8. ) [*]( 40 )

624
usque resecetur, ne minus compressa, quod absit, iniquitatis radix uenenata latius iterum uirgulta diffundat.

quorsus haec? quia superest adhuc uobis Alexandrinae atque Antiochenae <et> aliarum ecclesiarum nullo modo neglegenda correctio, in quam si se cura clementiae uestrae demiserit, spes est, quo auctore bona cuncta credimus incipi, eodem celeriter auxiliatore compleri.

commendamus praeterea legatos (ab) apostolica sede directos et apud uestram fidem re<li>gionemque deponimus. quos ita perfectis omnibus pietas uestra dimittat, ut diuinis uestrisque beneficiis ad apostolicam sedem plenam referant de ecclesiarum omnium pace laetitiam.

quae scripta per Paulinum Romanae ecclesiae defensorem, famulum uestrae pietatis, ingerenda transmisimus. Data VII. Id. Iul. Eutharico < cons. >