Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO BEATISSIMO PATRI HORMISDAE IULIANA ANICIA. Precibus uestrae beatitudinis aduentu legatorum principalis sedis apostolicae elisis erroribus haereticorum unitate fidei catholicae conuenimus, congr〈eg〉ati simul ad ubera materna ecclesiae in die sanctae resurrectionis.

quapropter stilo uenerationis alloquentes sanctitatem uestram admonemus, ut intimetis destinatis a uobis reuerentissimis uiris nullo modo abscedere, antequam, sicut peruideritis, ut oportet, firmentur ea, quae bene disposita sunt ab eis, ut amputatis omnibus reliquiis transiti erroris impendiis uestrae beatitudinis roborata unitas ad effectum perpetuum deducatur. [*]( 3 renerenda V 10 conclutinatos V, corr. Bar. 11 sanctimoniae p2 ) [*](164. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. P 498; Bar. ad a. 519, 68; Collect. Concil.; Thiel 866. 16 legatum V, corr. o 17 heretycoram V <in> unitate Car., <in> unitatem Bar. 18 Congrati V, corr. o2 22 praeuideritis Bar. firmetur V, corr. 0 24 transacti o )

616