Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde rogo deum semper eam inseparabilem permanere orationibus sanctorum apostolorum et tuae precibus sanctitatis, per quas donari nobis et uniuerso mundo clementissimum et Christianissimum principem Iustinum et piissimam eius coniugem, nostram autem filiam, Eufimiam in pace multis temporibus comprecatur, per omnia beatissime et karissime frater.

gauisi igitur de praesentia reuerentissimorum episcoporum nec non et clericorum uestrorum gratias agimus, quoniam secundum petitionem nostram tales pacificos uiros et uestrae dignos sedis apostolicae destinastis regulam patrum sine confusione seruantes fidemque indiuisam custodientes. quorum amplectentes in omnibus mentem cuncta per eos ad satisfactionem uestrae egimus sanctitatis.

omnem in Christo fraternitatem, quae cum uestra sanctitate, ego quoque et mei plurimum salutamus. [*]( 3 cf. Regn. II 6, 14 4 cf. Act. 2, 46 sq. ) [*]( 1 non cnnctaui (==■ ftcunctaui) temptaui: nunciaui Yx festinaui Thiel 17 autem a man. post., cod. Angelic.: aut V 22 sedi V, corr. o 23 indiuisa V, corr. o £ 6 uestra <est> Car. )

614
(162.) EXEMPLUM EPISTOLAE IUSTINIANI.

DOMINO MEO SANCTISSIMO HORMISDAE PRIMAE ARCHIPONTIFICI ET PAPAE URBIS ROMAE IVSTINIANUS COMES. Uenerandae sanctitatis uestrae praedicatio regularum, quae Christo deo pro ecclesiarum pace et pro plebis concordia iugiter supplicat, quicquid nunc per beatissimos suos sacerdotes annuit pera. gendum, propitia diuinitate cuncta effectui sociata sunt nulla prorsus quorundam ualente discordia.

igitur uestris sacris orationibus ac praeceptionibus orthodoxorum fide muniti supplices petimus, uti pro sanctissimo Augusto nostro, totius fidei fautore, proque eius re publica, pro nobis quoque mandatorum uestrorum custodibus aeterno regi consueti impetrabiles preces offerre dignemini nosque uobis fideliter supplices uestris salutiferis rescriptionibus uisitare.