Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et quoniam omnes nostrae regiones admonendae sunt, ut exemplum imitentur ciuitatis regiae, destinanda ubique principalia praecepta duximus: tanto flagramus religionis officio, tanto affectamus studio pacem catholicae fidei pro remuneranda caelitus pace nostrae rei publicae, pro conciliando subiectis meis superno praesidio. quid enim gratius reperiri potest, quid iustius, quid illustrius, quam quos idem regnum continet eiusdemque fidei cultus irradiat, eos non diuersa contendere sed collectis in eodem sensibus instituta uenerari non humana mente lata sed diuini prudentia spiritus?

oret igitur uestrae religionis sanctitas, ut [*]( 3 antisstes V 4 nulli V 6 que V indicaueras Hisp. 7 oms V 9 corruscua V illGminat V 10 delucida V 11 con- Biliis Vt: conciliia Gonz. 17 regiae Hisp.: om. Y et Hisp.: om. Y 25 subgiectia V 26 repperiri V 28 irradiet V 29 sq. diuinae prouidentiae spiritu Hisp.\' )

612
quod peruigili studio pro concordia ecclesiarum catholicae fidei procuratur, diuini muneris opitulatio iugi perpetuitate seruari annuat. Dat. X. Kal. Maias Constantinopoli.

(161.) EXEMPLUM RELATIONIS IOHANNIS EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI.

DOMINO MEO PER OMNIA SANCTO ET DEO AMABILI FRATRI ET COMMINISTRO HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTEM. Quando deus propria mirabilia in suis operatur, tunc oportet ea, quae diuinis litteris continentur, ipsis scripturae uocibus fiducialiter exclamare: quis loquetur potentias domini aut auditas faciet omnes laudes eius in omni tempore?

ecce enim talem pium principem Romanae rei publicae suscitauit, quali multo ante et catholica indigebat ecclesia et omne genus hominum uidere cupiebat, ideoque ita etiam cornu gratiae super eum caelitus declinauit, ut affluenter in sacrum eius caput misericordia funderetur, omnesque annuntiationis eius tempore cum magna uoce deum omnium principem glorificauerunt, quoniam talem uerticem meis manibus tali corona decorauit.

is ergo maximus imperator primam suorum certaminum palmam deuicto inimico euidenter ostendit; secundum uirtutis eius meritum: adunationem sanctissimis ecclesiis sapientissime comparauit; regni eius tertium bonum: dissipata coniunxit et pacem mundi sapientissime procurauit.

idcirco in omnibus deo magno gratiam referens cuncta [*]( 10 Psalm. 105, 2 sq. ) [*]( 1 concordiae ccJarum (sic!) V 2 diuinis V 3 annuet V Dat. x .. Constantinopoli om. V Datum Hisp. ) [*]( 161. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. P 496; Bar. ad a. 519, 60; Collect. Concil.; Thiel 862. 9 ipsi V, corr. p2: ipsius Car. 10 loquitur V, corr. a secundum Vulgatam 13 catholice V, corr. 0 (catholicae indigebant ecclesiae a man. post.) 16 omnisque V, cor-r. Thiel: omnique cod. Angelic. annunciacionia V: inunctionis Thiel 19 is cod. Angelic.: his V, hic ps ergo V: uero a imperator o2: impfm V 23 pace V, corr. 02 24 gra (pro gra) V, correxi: gratias 02 )

613
sapientissime gubernanti annuntiare tibi pacem pacis filio non cunctaui, in omnibus deo amantissime, ut illud gaudium salias, quo Dauid quidem secundum legem in arcae dei reuocatione figuraliter exultabat, apostoli uero per gratiam ueraciter laetabantur.

gaude itaque in domino gaudium tuae conueniens sanctitati et scribe ea, quae uestrum benignum animum decent, homo dei! nam, quae fuerant diuisa, coniuncta sunt et dispersa collecta sunt et. quae longe erant, sibi inuicem adunata sunt et, sicut oportet dicere et olim scripsi, utrasque ecclesias tam senioris quam nouae Romae unam esse euidenter intellegens et utriusque earum unam sedem recte esse definiens indiuisibilem adunationem et utriusque nostrum consonam confirmationem cum iudicii integritate cognosco.

unde rogo deum semper eam inseparabilem permanere orationibus sanctorum apostolorum et tuae precibus sanctitatis, per quas donari nobis et uniuerso mundo clementissimum et Christianissimum principem Iustinum et piissimam eius coniugem, nostram autem filiam, Eufimiam in pace multis temporibus comprecatur, per omnia beatissime et karissime frater.

gauisi igitur de praesentia reuerentissimorum episcoporum nec non et clericorum uestrorum gratias agimus, quoniam secundum petitionem nostram tales pacificos uiros et uestrae dignos sedis apostolicae destinastis regulam patrum sine confusione seruantes fidemque indiuisam custodientes. quorum amplectentes in omnibus mentem cuncta per eos ad satisfactionem uestrae egimus sanctitatis.

omnem in Christo fraternitatem, quae cum uestra sanctitate, ego quoque et mei plurimum salutamus. [*]( 3 cf. Regn. II 6, 14 4 cf. Act. 2, 46 sq. ) [*]( 1 non cnnctaui (==■ ftcunctaui) temptaui: nunciaui Yx festinaui Thiel 17 autem a man. post., cod. Angelic.: aut V 22 sedi V, corr. o 23 indiuisa V, corr. o £ 6 uestra <est> Car. )

614
(162.) EXEMPLUM EPISTOLAE IUSTINIANI.

DOMINO MEO SANCTISSIMO HORMISDAE PRIMAE ARCHIPONTIFICI ET PAPAE URBIS ROMAE IVSTINIANUS COMES. Uenerandae sanctitatis uestrae praedicatio regularum, quae Christo deo pro ecclesiarum pace et pro plebis concordia iugiter supplicat, quicquid nunc per beatissimos suos sacerdotes annuit pera. gendum, propitia diuinitate cuncta effectui sociata sunt nulla prorsus quorundam ualente discordia.