Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ipse uero extra murum deductus non longe ab urbe remoratur. qui ne occulte per noctem ingressus urbem ad ecclesiam conuolaret et rursus populi studia commoueret, communi tractatu pro competenti [*]( 4 D. Imperator Iuret. 5 et V (errauit Meyer): eo Bar. quod oa: quo V 7 maxime V non add. o2 12 Bonifac. ad me uenire Bar. quod o: quid V 13 agniturum V, correxi ac V: ut Iuret. 14 qui Bar.: quique V 18 <in> iuinriam Bar. Meyer 19 immissa Y: inscia uel inconscia Meyer; ne quid incuria publica de praeceptis admissa Hartel temeraret Iuret. 27 et p. 63, 1 fine ut uidetur Y, corr. a )

63
sollicitudine contubernales et apparitores quattuor illic sine iniuria eius obseruare disposui: expectans, quid pietas uestra decernat, ut quies possit, quae hactenus seruata est, perdurare.

circa partem uero Eulalii episcopi uenerabilis uiri, qui eo die paene cum omni multitudine ad sancti apostoli Petri basilicam sollemnia celebrabat, ubi primum pietatis uestrae praecepta sunt publicata, fuit totius laetitia ciuitatis.

unde ea, quae populus Romanus publico gaudio diuersis acclamationibus agens gratias maiestati uestrae credidit publicanda, relationi meae uniuersa subieci, ut agnosceret pietas uestra, et quanta quiete uobis propitiis correcta sint, quae male fuerant admissa temeritate paucorum, et quanta gratia suscepta sint, quae clementia uestra diuino iudicio et pro uenerandae religionis reuerentia decernenda credidit et pro quiete Romani populi in perpetuum seruanda constituit. Data VI. Id. Ianuarias.