Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ob quam rem statim debito famulatu implere, quae fuerant imperata, properaui et, quod felicitati clementiae uestrae ascribendum est, res noui exempli et maximae contentionis magnique certaminis ut (non) sine commotione populi coepta fuerat, ita salua clementia uestra cum totius multitudinis quiete finita est.

nam cum eo tempore ad me sacra perlata esset auctoritas, quo sancti diei erat celebranda sollemnitas, statim, ut oportebat, misso primiscrinio Bonifatium ut ad me ueniret admonui quod praeceptum fuerat agniturus ac se a processione, quam sibi inhibitam didicerat, abstineret. qui conuentione contempta processit atque eum, quem direxeram, dedit populo uerberandum.

quod ubi nuntiatum est, habito cum u. c. tribuno Sereniano tractatu ad sanctum apostolum Paulum, quo conuenerat, et sacrae exemplaria pro cautela direxi, ne quid f iniuriam publicam de praeceptis immissa multitudo temptaret, et partem offici pariter destinaui.

sed neutrum fieri passus cum ad urbem uellet cum populo remeare, statim ad portas tam contubernales quam apparitores occurrerunt, qui eum, ut statutum fuerat, urbem uestram ingredi prohiberent. uerum ipsos quoque contemnendos credidit atque uiolenter ingressus a certa urbis parte pluribus occurrentibus est repulsus nec permissus, quod cogitabat, implere. quod ubi turba quae comitabatur aspexit, sine aliquo tumultu dispersa est.

ipse uero extra murum deductus non longe ab urbe remoratur. qui ne occulte per noctem ingressus urbem ad ecclesiam conuolaret et rursus populi studia commoueret, communi tractatu pro competenti [*]( 4 D. Imperator Iuret. 5 et V (errauit Meyer): eo Bar. quod oa: quo V 7 maxime V non add. o2 12 Bonifac. ad me uenire Bar. quod o: quid V 13 agniturum V, correxi ac V: ut Iuret. 14 qui Bar.: quique V 18 <in> iuinriam Bar. Meyer 19 immissa Y: inscia uel inconscia Meyer; ne quid incuria publica de praeceptis admissa Hartel temeraret Iuret. 27 et p. 63, 1 fine ut uidetur Y, corr. a )

63
sollicitudine contubernales et apparitores quattuor illic sine iniuria eius obseruare disposui: expectans, quid pietas uestra decernat, ut quies possit, quae hactenus seruata est, perdurare.

circa partem uero Eulalii episcopi uenerabilis uiri, qui eo die paene cum omni multitudine ad sancti apostoli Petri basilicam sollemnia celebrabat, ubi primum pietatis uestrae praecepta sunt publicata, fuit totius laetitia ciuitatis.

unde ea, quae populus Romanus publico gaudio diuersis acclamationibus agens gratias maiestati uestrae credidit publicanda, relationi meae uniuersa subieci, ut agnosceret pietas uestra, et quanta quiete uobis propitiis correcta sint, quae male fuerant admissa temeritate paucorum, et quanta gratia suscepta sint, quae clementia uestra diuino iudicio et pro uenerandae religionis reuerentia decernenda credidit et pro quiete Romani populi in perpetuum seruanda constituit. Data VI. Id. Ianuarias.

(17.) EXEMPLUM PRECUX PRESBVTERORUM PRO BONIFATIO.

Petimus clementiam uestram, piissimi et clementissimi imperatores Honori et Theodosi semper Augusti.

Post abscessum sancti Zosimi papae ecclesiae catholicae urbis Romae, ut fieri mos uolebat atque ipsa religionis disciplina dictabat, plures in unum conuenimus sacerdotes, ut de constituendo successore communi iudicio tractaremus. sed quoniam Lateranensem ecclesiam obstrusis paene omnibus ingressibus archidiaconus Eulalius contemptis impie summi sacerdotis exsequiis diaconibus et paucissimis presbyteris ac multitudine turbatae [*]( 9 credidit Meyer: credidi ut V; edidit, ut Sirm., cuius manu factum apographum epp. 14-36 extat in codice Berolinemi Phill. 1717 (cf. Meyer l. c. p. 4 adn. 1) nobis Meyer: ub V 14 im V ) [*](17. Bat:die 6 uel 7 Ian. 419. Bdd. Bar. ad a. 419, 8; Coustant Epp. Pont. 1007; Iuret. Auct. Symm. 22; Sciopp. et l\'ar. X 74. 18 Petimus clementiam] cf. similem exordii formulam in Orcistenorum supplicatione edita a Movimseno in Hermae uol. XXII p. 317 (II 17) nec non initium ep. 47 19 absessum V, corr. Bar. 24 obstructis Bar. eodem errore quo Cornelissen (Jlnemosyne N. S. XIV 302) in mutando Amm. Marc. 31, 15, 6 )

64
plebis obsederat, altero die ad eandem ecclesiam, ubi prius ab omnibus fuerat constitutum. habita omnium collatione properauimus ibique participato cum Christiana plebe consilio, quem deus iussit, elegimus.

nam uenerabilem uirum Bonifatium, ueterem presbyterum in lege doctissimum ac bonis moribus comprobatum et, quod eum magis ornabat, inuitum, acclamatione totius populi et consensu meliorum ciuitatis asciuimus: diuinae institutionis ordine consecratum; nam subscribentibus plus minus septuaginta presbyteris, astantibus nouem diuersarum prouinciarum episcopis benedictionem competenti tempore constat fuisse celebratam ac post omnia, quae sollemnitas exigebat, impleta sunt.

sed cum supra dictus Eulalius, qui ante per tres consacerdotes nostros fuerat ex multorum auctoritate conuentus, ne quid sibi temere praeter conscientiam cleri maioris assumeret, circumuentis paucissimis presbyteris, male acceptis his ac diuersae custodiae mancipatis, qui ad prohibendum cum litteris uenerant, exhibito etiam cum aliis Ostiensi episcopo, quem prope mortuum constat accitum (nam tractum esse nolentem senis aegritudo testatur), in locum sibi non debitum incustodito religionis ordine per ambitum proruisset: coepit factum suum per homines disciplinae inscios ac religionis ignaros indecenter tueri, aestimans humanis perturbationibus se confundere sententiam posse unam.

et quoniam clementiam uestram constat falsidica relatione deceptam, ut nescio quid in iniuriam diuini iudicii sanciretis (nam diuinum est, quicquid tantorum confirmat electio), petimus pietatem uestram, ut remoueri priora constituta iubeatis atque Eulalium, qui in locum subrepsit alienum, ad comitatum perennitatis uestrae cum auctoribus suis debere deduci. nos enim profitemur sanctum papam Bonifatium <cum> nostris consacerdotibus adfuturum. relictis enim singulis per titulos presbyteris omnes aderunt, qui uoluntatem suam, hoc est dei [*]( 1 obseruabat Sciopp. 10 bene electionem Bar. in inarg. 13 consordotes V, corr. 02 29 serenitatis Bar. deberi V, corr. Bar. nos Bar.: non V 30 cum add. Sirm.; Bonif. nostris cum sacerdotibus Bar. )

65
iudicium, proloquantur.

iubeat etiam uestra clementia omnes adesse, quos causa constringit, eici etiam ciuitate nolentes, qui se non patiuntur adduci. inuenietis, cum coeperit agitari interna discussio, quod non solum diuinis legibus <ab>horreat uerum etiam displicere possit humanis, quo hoc consecuti agamus aeterno imperio uestro maximas atque uberes gratias.

AD PETITIONEM PRESBVTERORUM EUIUSMODI SACRUM RESCRIPTUM IMPERATOR P. U. SVMMACHO DESTINAVIT:
(18.)

Post relationem sublimitatis tuae delatam mansuetudinis nostrae auribus presbyterorum allegatio causam nobis non superuacuae deliberationis iniecit: ideo decet ambiguitate seposita fidem rerum comminus experiri quamque partem praetermissus gestae rei ordo arguat, quam seruatus adiuuet, multis coram censentibus approbari, ut utriusque facti simul qualitate perpensa et circa ullam rite definita consistat et circa aliam temere assumpta non maneat. Symmache parens karissime atque amantissime.