Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

qui si uos hortatus fuerit, ut Constantinopolitanum uideatis episcopum, intimate uos praefinita habere, quae etiam ab eis saepe sint cognita: quae ab uniuersis episcopis catholicam communionem amplectentibus professio debeat celebrari. haec si episcopus Constantinopolitamus implere paratus est, ei gratanter occurrimus; si uero sedis apostolicae adhortationem sequi contemnit, quid necesse est, ut ad occasionem contentionis salutatio nostra proficiat, quibus non est disputationis aut certaminis causa <in> mandatis?

si uero imperator sibi aperiri uoluerit, quid sit quod ab episcopo fieri postuletis, formam libelli, quam portatis, ostendite.

quod si de anathemate Acacii consentiens successores eius dixerit recitandos ob hoc, quod propter defensionem Chalcedonensis synodi aliqui eorum fuerint exilio deportati, insinuabitis nihil uos de libelli posse forma decerpere, in qua sequaces damnatorum pariter continentur.

sed si eos ab hac non potueritis intentione deflectere, saltem hoc acquiescite, ut anathematizato specialiter per libellum, quem uobis dedimus, Acacio de <suc>cessorum eius nominibus taceatur abrasis eorum de diptychorum inscriptione uocabulis. quo facto episcopum Constantinopolitanum in nostram communionem accipite.

libellum uero uel episcopi Constantinopolitani uel aliorum, quos uos suscipere deo uolente contigerit, primo agite, ut praesente populo recitetur. quod si hoc fieri non potuerit, saltem in secretario praesentibus clericis et archimandritis relegatur.

I haec omnia si deo fuerint uolente completa, imperatorem rogate, ut destinatis sacris per metropolitanos episcopos adiunctis ipsius episcopi litteris innotescat episcopum Constantinopolitanum suo quoque consensu celebrata professione, [*]( 1 praesulimus V, corr. p2 2 tantis tnseitii (his Car.), cf. p. 586, 19; 600, 10; 601, 12 3 quod si a 11 <in) mandatis o1: mandatis V, mandata Bar. 19 hac quiescite Y, corr. 0 20 sq. de successorum ps: decessorum V 21 de diptychorum oJ: ded ygipciorum V )

607
quam sedes apostolica destinauit, in unitatem communionis fuisse susceptum. quibus litteris etiam ipsos hortetur similia profiteri.