Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nec enim maior est gloria, quae humanae salutis lignum scrutata est et sola crucem, quam omnis ue(ne>ratur mundus, inuenit: superabitis quin immo illius merita, quia ecclesiae unitas per illam suum inuenit signum, per uos est habitura remedium.

agat igitur iugalis uestri religiosa clementia, ut fratres et coepiscopi nostri sub eo libelli tenore, quem dudum misimus, fidem suam dignentur adserere, quatenus perfecta possit esse, quae est inchoata, correctio. quia irrita est quaelibet in cultura dei confessio, cui deest fidei plenitudo. hoc enim, quod a reliquis fieri poscimus, a multis iam sacerdotibus constat effectum et unitas esse iusta in communione non poterit, si non fuerit in reuersione seruata.

(157.)

HORMISDA ANASTASIAE ET PALMATIAE A PARI. Bonae uoluntatis studium diuinae semper comitatur prosperitatis effectus. dei nostri prouidentia temporis facultas oblata est, in qua pro fidei uestrae praemio debetis adniti.

de superna primitus misericordia, deinceps de conscientia clementissimi principis praesumentes legatos pro religionis catholicae causa direximus, [*]( 1 coniugis p2 2 siducialiter V, corr. o\' 6 federa V 9 enim V: eius g2; aut enim <eius) maior aut enim maiore seribendum uidetur 10 cruce Y. corr. 0 11 ueratur V, corr. 0 16 correcio Y 18 possimua V, corr. 02 ) [*]( 157. Dat. ut ep. 148. Edd. Car. P 489; Bar. ad a. 519, 32; Collect. Concil.; BTA I 421; Thiel 848. 23 HORMISDAE V, corr. 02 PARi V 26 debeatis Bar. )

605
per quos amplitudinem uestram debitae reuerentiae salutamus officio, postulantes, ut pro ecclesiasticae redintegratione concordiae uestrum laborem atque operam non negetis, quatenus cum repulsis remotisque his, quos apostolicae sedis damnauit auctoritas, ad unam, quae recta est, communionem plebs Christiana redierit, beatum Petrum apostolum, pro cuius fide nitimur, in uestris habere possitis actibus adiutorem.