Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

gaudiis praesentibus compensate afflictionis incommoda, quia deus noster, qui remedio fuit, aduersis opprimi caritatem uestram noluit sed probari. nam si transacti temporis mala cum praesenti, quae diuina esse non ambigitur, retributione compensetis, quis dubitat ampliora uos praemia consecutos, quam nocere potuisset aduersitas?

et quamuis pro statu fidei catholicae numquam sollicitudo nostra cessauerit, tamen serenissimi principis sacris affatibus incitati legatos destinare curauimus, quorum officio deo auctore in his, quae saepe mandauimus, subsequi non dubitamus effectum.

et ideo competenter enitere, ut ecclesiae catholicae hoc praecipuum uestrae liberationis munus possitis offerre, quatenus repulsis omnibus, quae hactenus nocuerunt, in una quam semper optauimus communione gratulantes deo nostro laudes referre sine cessatione possimus.

(156.)

HORMISDA EUFIMIAE AUGUSTAE. Ecclesiarum pax iam caelesti ordinatione componitur, cum uos ad imperium deus elegit, apud quos esse integrum semper religionis suae cognouit affectum. nam sicut in priuata uita deum semper recto dogmate coluistis, ut de religionis concordia cogitetis, et multa quidem inter ipsa imperii uestri primordia facta sunt, quae spem nobis correctionis integrae pollicentur.

unde, quia in uobis amorem feruere fidei gratulamur, agentes deo gratias cotidie pro uobis beato Petro apostolo supplicamus, ut uotis uestris apud dominum suffragetur et cursum bonae uoluntatis adimpleat. nec dubium est diuinis uos auxiliis adiuuari, quia tanto religionis studio mandatis caelestibus oboeditis.

ninc [*]( 1 uestrum JK ioditas Y, corr. 02 4 caritate V, corr. 0 12 effectu V, corr. 0 14 actenns V ) [*]( 156. Dat. ut ep. 148. Edd. Car. P 485; Bar. ad a. 519, 15; Collect. Concil.; BTA I 414; Thiel 844. 22 ut .. cogitetis V: ita .. cogitatis o1; fortasse ante ut aliqua exciderunt uelut eo indicantes (Hartel) uel ita ex quo ad imperiale culmen peruenistis semper id agitis 24 integre V )

604
est, quod quia sanctum coniugii uestri constat esse propositum, has fiducialiter ad uestram clementiam litteras destinamus, ut per uos ad perficiendam ecclesiae pacem mariti uestri pietas amplius incitetur.

magnum opus arripuistis, magna uobis causa commissa est. per uos enim populos Christus uult ad ecclesiae foedera reuocare, quos per se uoluit a morte redimere. magna etiam uestro sexui parata est laudis occasio, si uobis instantibus ecclesiae suae Christus, quae diuisa fuerant, membra coniungat.

nec enim maior est gloria, quae humanae salutis lignum scrutata est et sola crucem, quam omnis ue(ne>ratur mundus, inuenit: superabitis quin immo illius merita, quia ecclesiae unitas per illam suum inuenit signum, per uos est habitura remedium.

agat igitur iugalis uestri religiosa clementia, ut fratres et coepiscopi nostri sub eo libelli tenore, quem dudum misimus, fidem suam dignentur adserere, quatenus perfecta possit esse, quae est inchoata, correctio. quia irrita est quaelibet in cultura dei confessio, cui deest fidei plenitudo. hoc enim, quod a reliquis fieri poscimus, a multis iam sacerdotibus constat effectum et unitas esse iusta in communione non poterit, si non fuerit in reuersione seruata.

(157.)

HORMISDA ANASTASIAE ET PALMATIAE A PARI. Bonae uoluntatis studium diuinae semper comitatur prosperitatis effectus. dei nostri prouidentia temporis facultas oblata est, in qua pro fidei uestrae praemio debetis adniti.

de superna primitus misericordia, deinceps de conscientia clementissimi principis praesumentes legatos pro religionis catholicae causa direximus, [*]( 1 coniugis p2 2 siducialiter V, corr. o\' 6 federa V 9 enim V: eius g2; aut enim <eius) maior aut enim maiore seribendum uidetur 10 cruce Y. corr. 0 11 ueratur V, corr. 0 16 correcio Y 18 possimua V, corr. 02 ) [*]( 157. Dat. ut ep. 148. Edd. Car. P 489; Bar. ad a. 519, 32; Collect. Concil.; BTA I 421; Thiel 848. 23 HORMISDAE V, corr. 02 PARi V 26 debeatis Bar. )

605
per quos amplitudinem uestram debitae reuerentiae salutamus officio, postulantes, ut pro ecclesiasticae redintegratione concordiae uestrum laborem atque operam non negetis, quatenus cum repulsis remotisque his, quos apostolicae sedis damnauit auctoritas, ad unam, quae recta est, communionem plebs Christiana redierit, beatum Petrum apostolum, pro cuius fide nitimur, in uestris habere possitis actibus adiutorem.