Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

gaudiis praesentibus compensate afflictionis incommoda, quia deus noster, qui remedio fuit, aduersis opprimi caritatem uestram noluit sed probari. nam si transacti temporis mala cum praesenti, quae diuina esse non ambigitur, retributione compensetis, quis dubitat ampliora uos praemia consecutos, quam nocere potuisset aduersitas?

et quamuis pro statu fidei catholicae numquam sollicitudo nostra cessauerit, tamen serenissimi principis sacris affatibus incitati legatos destinare curauimus, quorum officio deo auctore in his, quae saepe mandauimus, subsequi non dubitamus effectum.

et ideo competenter enitere, ut ecclesiae catholicae hoc praecipuum uestrae liberationis munus possitis offerre, quatenus repulsis omnibus, quae hactenus nocuerunt, in una quam semper optauimus communione gratulantes deo nostro laudes referre sine cessatione possimus.

(156.)

HORMISDA EUFIMIAE AUGUSTAE. Ecclesiarum pax iam caelesti ordinatione componitur, cum uos ad imperium deus elegit, apud quos esse integrum semper religionis suae cognouit affectum. nam sicut in priuata uita deum semper recto dogmate coluistis, ut de religionis concordia cogitetis, et multa quidem inter ipsa imperii uestri primordia facta sunt, quae spem nobis correctionis integrae pollicentur.

unde, quia in uobis amorem feruere fidei gratulamur, agentes deo gratias cotidie pro uobis beato Petro apostolo supplicamus, ut uotis uestris apud dominum suffragetur et cursum bonae uoluntatis adimpleat. nec dubium est diuinis uos auxiliis adiuuari, quia tanto religionis studio mandatis caelestibus oboeditis.