Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORIMSDA THEODOSIO ARCHIDIACONO CONSTANTINOPOLITANO ET UNIUERSIS CATHOLICIS A PARI. Gratias misericordiae diuinae competenter exsoluimus, quae fidem uestram diu laborare non passa est. nam tempus oblatum est, quo filios, milites suos, catholica recuperare possit ecclesia. quae enim [*]( 1 ad inseruit o2 testantur V, corr. p2 2 nota p ñ caepiatis Y 9 indulgeatis V, corr. oJ 10 oratio Bar. 12 eat add. 02 14 sanetam V, corr. 02 15 caelerem V 22 reciperint V ) [*]( 166. Dat. ut ep. 148. Edd. Car. 12 487; Bar. ad a. 519, 23; Collect. Concil.; BTA I 419; Thiel 846. 25 PARI V 27 fiiios Y: iidos Bar. )

603
maior animum nostrum potest obtinere in<cun>ditas quam malorum commemorata depulsio?

gaudiis praesentibus compensate afflictionis incommoda, quia deus noster, qui remedio fuit, aduersis opprimi caritatem uestram noluit sed probari. nam si transacti temporis mala cum praesenti, quae diuina esse non ambigitur, retributione compensetis, quis dubitat ampliora uos praemia consecutos, quam nocere potuisset aduersitas?

et quamuis pro statu fidei catholicae numquam sollicitudo nostra cessauerit, tamen serenissimi principis sacris affatibus incitati legatos destinare curauimus, quorum officio deo auctore in his, quae saepe mandauimus, subsequi non dubitamus effectum.

et ideo competenter enitere, ut ecclesiae catholicae hoc praecipuum uestrae liberationis munus possitis offerre, quatenus repulsis omnibus, quae hactenus nocuerunt, in una quam semper optauimus communione gratulantes deo nostro laudes referre sine cessatione possimus.