Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IUSTINIANO ILLUSTRI. Magnitudinis uestrae litteras sanctae fidei plenas amore suscepimus, quibus ad exercendam apud uos praedicationis apostolicae firmitatem oportunitatem nobis prouenisse diuinitus nuntiastis. unde insufficienter domino nostro agimus gratias, qui ad tam praeclara remedia et tempus uobis et animum dedit.

et nos quidem ista desuper agnoscimus ordinari, postquam ei detulit diuina maiestas imperium, qui se ad componendam ecclesiarum pacem iudicat ordinatum. ergo restat, ut uniuersi episcopi partis Orientalis iuxta libelli [*]( 1 dei V, corr. o ) [*]( 153. Dat. ut ep. 148. Edd. Car. P 488; Bar. ad a. 519, 30; Collect. Concil.; BTA I 420. Thiel 847. 4 PRAEF PRAET THESSALOX V 5 PAJU V 15 misericordiae V, corr. p2 ) [*](154. Dat. (simul cum ep. 151) a. 519 exeunte Ianuario uel ineunte Februario; respondet epistulae lustiniani deperditae post diem 7 Sept. circa finem a. 518 scriptae. Edd. Car. P 487; Bar. ad a. 519, 25; Collect. Concil.; BTA I 417; Thiel 848. 20 indeficienter a\\ indesinenter Bar. 24 indicat Car. 25 libellis V, corr. o )

602
seriem ad correctionis peruenisse se testentur effectum.

patet uenerandae uia concordiae, notata sunt optatae remedia sanitatis: sacerdotes, qui catholicam pacem desiderant, professionem catholicam non recusent. non enim opus est partibus errorem corrigi sed radicitus amputari. insistite igitur, sicut coepistis, ut merces apud deum uestra, quae de boni operis inchoatione habet initium, de perfectione consequatur effectum.

animum quidem uestrum talem missa ad nos testantur alloquia, ut ad plenitudinem boni propositi non multum indigeatis hortatu: nostri tamen desiderii ea, quae spem dedit, ratio amplius accendit ardorem et auidius gaudia impleri cupimus, quae instare iam diuinitus arbitramur. hinc <est>, quod beatum Petrum apostolum cotidie suppliciter obsecramus, ut uobis, per quos integrari membra sua sancta iam sperat ecclesia, et effectum deus celerem et salutem tribuat longiorem.

nos quidem nestris animis obsequentes uiros direximus ad solidandam sub apostolicae dispositionis ordinatione concordiam: uestrum est, ut sicut nos bonae intentioni deesse noluimus, ita eos ad nos optatum referre faciatis effectum.

munus uestrum ueneranda sacraria susceperunt: quod amplius beato Petro apostolo facietis acceptius, si per uos optatam ecclesiae receperint unitatem.