Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA PRAEFECTO PRAETORIO THESSALONICENSI ET CETERIS ILLUSTRIBUS A PARI. Licet pro causa ecclesiastica numquam sollicitudo nostra cessauerit, tamen imperatoris serenissimi sacris affatibus promptius incitati legatos cum caelestis misericordiae fauore direximus, quorum officio bona, quae de principis mente praesumimus, impleantur.

et ideo salutantes amplitudinem uestram cultu et honore, quo dignum est, poscimus, ut pro redintegratione fidei uestrum commodetis studium nec tantis fidelium tardari uota temporibus permittatis, quia non est dubium celsitudinem uestram fructum tantae laudis acquirere, si per eam, quae ab omnibus bonis optantur, dei nostri misericordia operante proueniant.