Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Ea, quae caritas tua destinatis litteris significauit, agnouimus et gratulamur ad conscientiam nostram fidei tuae indicia peruenisse, optantes, ut intentioni tuae, quam rectam esse cupimus, plenum deus noster circa ecclesiasticam pacem concedere dignetur effectum. cuius spem animo supernae maiestatis assumpsimus, quia imperatorem serenissimum ad hoc prouidentia diuina iudicamus electum, ut per eum ecclesiarum redintegratio tantis temporibus desiderata proueniat.

quapropter licet, quae pro fidei unitate facienda sunt, tuae caritatis notitiam latere non possit, legatos tamen direximus, quos ratio causae poscebat, quibus hortantibus et quae iam pridem a nobis significata et quae nuper itera<itera> sunt, ad effectum domino nostro auctore perueniant.