Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ad hanc uos gloriam incomprehensibili supernae maiestatis dispositione procurante obsequium naturae mundo protulit, sub custodia fidei transactae uitae probitas instituit atque ad imperia clementia diuina peruexit, ob hoc scilicet, ut tandem aliquando diuisoribus dominici corporis fidei uestrae exsecutione compressis ecclesiarum concordia diabolica impedimenta succideret et uniuersitas de adunatione gauderet. hoc religioni, hoc fidei, hoc serenitati uestrae specialiter caelitus mandatur officium, quibus et posse omnia et perficere uidemus indultum.

itaque sicut instituistis lacere, nauate suscepti operis munus, quod superna uobis prouidentia uidetis iniunctum. et uere sic decuit, ut per principem pax debeat fieri, quam reuerentia diuinitatis exposcit: date has adsumpti deo nostro oblationes imperii, ut per uos possit pacis fructus impleri. sine dubio quicquid tali facto animae uestrae fuerit praestitum, a uobis mundo iudicatur impensum.

magnum et inaestimabile est, uenerabilis imperator, propter quod adsciti estis iudicio diuinitatis. distenduntur ecce uota pacem desiderantium, diuturni temporis tractu maeret ecclesiarum indiuisibilis discissa communio, non sine gemitu discrepat fraternitas, cum circa patrum dogmata uaria sit uoluntas.

accingite ergo lumbos uiribus fidei; uidete, cui uos regi diuinitas uelit obsequi, quantum sit quod per uos procurat impleri: ecclesiae uenerandae corpus, quod propria Christus noster passione fundauit, gloriae uestrae adunare factis instituit. non est, quo magis circa uos gratiae supernae maiestas eluceat, quam si ecclesiae corpus per uestrum reparetur officium sanguinis dominici redemptione formatum.