Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sic cum uos per ora gentium impatiens secreti magnitudo diffuderit, ad nos quoque, sicut mysticae leguntur scripturae, testimoniis suauitatis uestrae odor aduenit. et certe, cum late prudentium hominum sententia religiosae uitae uestrae fuerint instituta dispersa, habere non potuimus incognitum, quicquid de nobis fuerat mundi attestatione uulgatum, quia sicut mediocri laude digna in immensum sibi nequeunt uindicare praeconia, ita sine fine praedicandum rapitur in populum, quicquid bono fuerit admirationis ornatum. uindicat enim sibi quantitatis suae iure magnitudo famae testimonia, quia nesciunt latere miranda.

hinc est, quod principatu uobis adoreas publica iura commiserunt. nam, quod meritorum insignia generalitatis facta sunt uota, nemo ita rerum arbiter iniquus exstabit, qui passim uos aestimet arches inclitae accepisse titulos, cum negari nequeat digne uos meruisse imperii, quorum probitatem mundus agnouit.

sed parum est quamuis iudicio uniuersitatis suscipere loco praemii iura regnandi; illud magis est admirabile, quod ita uos hominum laudabilitate formatos suscipiunt imperia, ut iudicia sint diuina. non est dubium electos uos uenerabili praedestinatione diuinitatis ad tantae potestatis ornamenta, quos sincerae fidei documenta circumuolant. uere nobis prophetici spiritus conuenire uerba dixerimus: priusquam te formarem in utero, [*]( 6 cf. Philipp. 4, 18 26 Hierem. 1, 5 ) [*](2 uestro Thiel 3 sed ,/sicut> Bar. 4 pricipatum V sic cum Bar.: sicum Y 5 diffuerit V, corr. Bull. Taur. quoque a: quque V raystice Car. 6 leguntur V: loquuntur Bar., legunt Bull. Taur. 8 relegiosę V 12 ornata V, corr. p2 15 nam Bar.: ne V 17 inicuus V excitabit V, corr. Bull. Taur. 18 accepissce V 19 imperii 〈culmen〉 Bar. 21 regandi V, corr. o2 (regendi o) hominorum V, corr. p 22 firmatos Car. 23 uos pa: suos V 24 hornamenta V 25 circumuallant Bar. propheticis V, corr. pl 26 direximus V, corr. Bar. formare V, eorr. o )

596
noui te.

ad hanc uos gloriam incomprehensibili supernae maiestatis dispositione procurante obsequium naturae mundo protulit, sub custodia fidei transactae uitae probitas instituit atque ad imperia clementia diuina peruexit, ob hoc scilicet, ut tandem aliquando diuisoribus dominici corporis fidei uestrae exsecutione compressis ecclesiarum concordia diabolica impedimenta succideret et uniuersitas de adunatione gauderet. hoc religioni, hoc fidei, hoc serenitati uestrae specialiter caelitus mandatur officium, quibus et posse omnia et perficere uidemus indultum.

itaque sicut instituistis lacere, nauate suscepti operis munus, quod superna uobis prouidentia uidetis iniunctum. et uere sic decuit, ut per principem pax debeat fieri, quam reuerentia diuinitatis exposcit: date has adsumpti deo nostro oblationes imperii, ut per uos possit pacis fructus impleri. sine dubio quicquid tali facto animae uestrae fuerit praestitum, a uobis mundo iudicatur impensum.