Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IUSTINIANO. Litterarum uestrarum serie religionis ope pollente deuotionis optatissimae gratulatione suscepta [*]( 1 cupiens que V, corr. os 2 mox] nox V, mox <nt> 01 4 apostolis V, eorr. Car. 6 consensu V, corr. Car. 7 domns Y, correxi: dominus 02 nostre V, corr. 02 8 agustis V 12 quod oJ: quo V non supra linea V 14 partium o3: par! V 15 abscentibus V 15 ne uobis absentibus] ac, ordinentnr 16 <incipiant> ordinari Thiel 18 horientem V hanc V, corr. o cotineant V 19 autem oJ: aut V pretermitatur V ) [*]( 148. Dat. (simul cum epp. 149, 150, 152, 153, 155-158) a. 519 eircamedium uel extremum mensem Ianuarium, per Germ anum Iohannem Fdicem etc.; respondet epistulae 147. Edd. Car. 12 481; Collect. Condl.; BTA I 415; Thiel 837. 25 pollentS VI corr. 02 optatis- IIUnae scripsi: aptatissime V, optatissima p2 ) [*]( 38* )

594
gratias diuinitati retulimus, quia dedistis indicium facile a uobis fieri, quod potuissemus hortari. hinc est, quod quia sponte laudabilia cupitis, digne <ad> principatus apicem generis uestri stemmata peruenerunt.

quapropter insistite et religiosae uiuacitat.is animis imminete, ut quemadmodum pro bonae uoluntatis initio genus uestrum meruit culmen imperii, in aeterno uobis de perfectione gloria sit triumphi.

uidete, quo desiderio pacis gaudia ludificatus diu mundus exoptet; respicite generalitatis animos uestri praesumptione beneficii certa spe quietis attolli! non est quod se dubietas inserat; non est quod aliquid ambiguitatis accedat, cum testemini, quod et nos quidem bene nouimus, accedere ad ecclesiarum concordiam religiosi principis uota.

quapropter tantae magnanimitati gratias agentes quanta possumus petitione deprecamur, ut Acacii nomen cum sequacibus suis, quod plenae unitatis ecclesiarum impedit gaudium, damnationis ordine sit remotum. nos enim conuenientes causae qualitati direximus legatos, quibus praesentibus initium, quod dedistis, gaudii possit secundum quae mandatis continentur impleri.