Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

EXEMPLUM EPISTOLAE IUSTINIANI. Desiderabile tempus, quod summis uotis optauimus, diuina clementia dolores generis humani respiciens largiri dignata est, quo omnes catholici et deo perfecte fideles maiestati eius se ualeant commendare. idcirco has ad apostolatum uestrum libera licentia iam mihi beneficio caelesti indulta direxi.

domnus etenim noster inuictissimus imperator orthodoxam religionem semper ample<cte>ns [*]( 1 tua V: una p2 scenciens V unu V, corr. 0 3 sps a: spu V 7 quae sequuntitr epistulae postscripti ut ita dicam ratione adnexa sunt cI 9 diptychia o2: dypciis V 10 affligeretur V, corr. 02 11 diptychis oa; dypcicis Y 13 pacifico V, corr. 0 18 p c agapito V, corr. Car. ) [*](147. Dat. (simul cum epp. 143 et 146) a. 518 die 7 Sept., accept. die 20 Dec., per Gratum. Edd. Car. I2 480; Bar. ad a. 618, 74; Collect. Concil.; Thiel 833. 20 post Iustiniani Car. inserit Tustinianus coraee Horinisdae papae 25 domus V, correxi: dominus 0 26 seper V amplens V, corr. 0 )

593
ardentissima fide cupiensque sacrosanctas ecclesias ad concordiam reuocare mox adeptus est caelesti iudicio infulas principales, sacerdotibus hic positis denuntiauit, ut pro regulis apostolicis unirentur ecclesiae.

et magna quidem pars fidei eat composita deo auctore; de nomine tantummodo Acacii uestrae beatitudinis conuenit ordiri consensum. quam ob causam domnus noster serenissimus princeps Gratum uirum sublimem, unanimum mihi amicum, cum paginis augustis ad sanctitatem tuam transmisit, ut modis omnibus dignetur Constantinopolim ad reliqua concordiae componenda uenire. sed absque quadam dilatione uestrum expectamus aduentum, quem si qua tarditas. quod fieri non debet, forsitan retinuerit, interim uel sacerdotes idoneos destinare festinet, quia totus mundus par<tium> nostrarum conuersus ad unitatem moras non patitur.

accelerate ergo, domini sanctissimi, ne uobis absentibus, quae debent praesentibus ordinari. scimus etenim litteras uestrae beatitudinis et antecessorum uestrorum ad Orientem directas, quid super hac eadem causa contineant.

ut autem nihil praetermittatur, propter causam saepius memoratam ad inuictissimum regem religionis quoque negotium filio uestro uiro sublimi Grato est iniunctum fauente domino nostro Iesu Christo.