Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ista laudanda sunt. si perfectionis subsequatur affectus, quia recipere Calcedonense concilium et sequi sancti Leonis epistolas et adhuc nomen Acacii defendere, hoc est inter se discrepantia uindicare. quis Dioscorum et Eutychen condemnans innocentem ostendere possit Acacium? quis Timotheum et Petrum Alexandrinum et alium Petrum Antiochenum et . sequaces eorum declinans, sicut diximus, non abominetur Acacium, qui eorum communionem secutus est?

de caritate siquidem tua meliora dei omnipotentis expectamus auxilio habentes optimae promissionis spem. sicut ad nos quae direxisti tua tecum in ueritate sentiens et ipsa defendens, sperans in illo iudicio per ipsa te posse saluari.

post haec quid restat, nisi ut sedis apostolicae, cuius fidem te dicis amplecti, sequaris etiam sine trepidatione iudicia? igitur partibus Orientalibus ostende per te, quod sequantur, exemplum, ut omnium laus, qui correcti fuerint, tuis laboribus applicetur.

ergo cum magna denunties et fidem beati apostoli Petri te amplecti significes recte credens in ea salutem nostram posse subsistere, libellum, cuius continentia subter adnexa est, a caritate tua subscriptum ad nos dirige, ut sine conscientiae formidine unam communionem, sicut oramus, habere possimus.

pro perso<na> quoque filii nostri Grati u. s. deo nostro gratias sine cessatione persoluimus, cuius fides et recta credulitas nostrum circa se excitauit affectum: dignus re uera, qui [*]( 14 sq. cf. Iohannis Cpolitani epist. 146 p. 592, 1 sq. ) [*]( 1 costitatonim V 3 dipticiis Y asseaeras ol: esse ueras V 4 efiFectus pJ 6 accacii V 7 eutichen V 8 accacium V 9 alelandrinum V, corr. a 10 abhominetur V 11 acaciuB F, eorr. o communione V, corr. 0 12 auxilium V, corr. 02 13 abentes Y quae direiisti V: ipse dixisti Coust. 14 tua tecum V (cf. p. 592, 1): una mecum Coust., tua <scripta ostendnnt> tecum Bar. 14 et 15 ipsam Coust. 20 ergo p2: ego V 21 recte 0: re te V salute nrfi V, corr. 0 22 substinere (Joust. 25 pereo V, corr. p2 )

591
tantae curam susciperet actionis et maximi principis ad nos mandata perferret.