Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

significastis nolentibus et recusantibus uobis imperii pondus impositum: qua ratione electos uos caelesti constat esse iudicio secundum apostolum dicentem: non est potestas nisi a deo; quae autem <sunt>, a deo ordinatae sunt. superest ut a deo electi, sicut et credimus, ecclesiae, quam laborare cernitis, manus uestrae solatia porrigatis.

cessent, qui paci eius obsistunt: quiescant, qui in forma pastorum conantur gregem Christi dispergere! istorum correctio uires uestri firmat imperii, quia ubi deus recte colitur, aduersitas non habebit effectum. hanc gratulationis paginam per Alexandrum u. s.

non omisimus destinare, sperantes cum dei nostri adiutorio per Gratum u. s. filium nostrum de singulis, quae ad unitatem ecclesiae pertinent, nos clementiae uestrae praebituros esse responsum.