Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed rursum ecclesiarum concussionem et seruorum dei molestias laboresque considerans propheta gemitus meos adiuuante clamaui: exurge, domine; iudica causam tuam, memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die!, libenter ea quoque, quae secuntur, adiungens: ne obliuiscaris uocem quaerentium te; superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper ad te. nam sicut oportet nos stabilitatem fidei custodire, ita non conuenit de diuini iudicii aequitate diffidere.