Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quod ubi comperi, omues, qui pariter erant, ad me ut uenirent presbyteros depoposci ac residens cum uiro clarissimo tribuno Sereniano eos admonui, ne quid temere fieri paterentur aut contra sacrae legis ordinem uenirent aut contra consuetudinis rationem. sed tanta pertinacia restiterunt, ut id quod minati sunt facere minime dubitarent. nam etiam presbyterum Bonifatium in ecclesia Marcelli ordinandum esse duxerunt atque cum eo ad sancti apostoli Petri basilicam processerunt.

et quoniam pietatis uestrae est de hac parte ferre iudicium, statim pro competenti sollicitudine uestram maiestatem credidi consulendam, ut quid de hac parte pietas uestra decernat, praecepto uestri numinis euidenter informer. diu enim, quae contra reuerentiam uenerandae legis facta sunt temeritate paucorum, differri non conuenit, ne tarditate firmentur, quae oportet inter exordia resecari.

gesta acclamationum populi, quae singulis diebus habita sunt, relationi meae subieci; quicquid postea gestum fuerit, non tacebo. Data IIII. Kal. Ianuarias.

(15.) EXEMPLUM SACRARUM LITTERARUM.

Gestis omnibus recensitis laudanda sublimitatis tuae relatione perclaruit in ordinatione uenerabilis sacerdotii quietem ueterem paucorum insolentiam attemptare uoluisse. nam cum post abscessum uenerabilis uiri Zosimi circa meritum Eulalii ordine subrogandi communi iudicio concinens multitudo sonuisset ac plena erga se omnia, quae regula catholicae posceret disciplinae, successoris confirmatio custodiret, uehementer miramur aliquos extitisse, qui sollemnitate contempta circa ordinationem alterius festinarent.

in quorum castigandum factum mansuetudinem [*]( 5 uenirent V: inirent Hartel 9 ante apostoli del. V pauli 16 resecari Meyer: recitari V, recidi Ang. Jlai (Script. uet. noua collect. I [ed. 2] P. IV 2 p. 44) 17 subici V, corr. Jlai ) [*]( 15. Dat. die 3 Ian. 419. Edd. Bar. ad a. 419, 2; Iuret. Auct. Symm. n. 20; Sciopp. et Par. X 72. 21 laudandae Iuret. 22 sacerdotis luret. 23 insolentia V, corr. Iuret. 24 absessum V, corr. Bar. )

61
nostram rite oporteret insurgere, nisi hoc tamen genere decerneremus eos ad ueniam pertinere, quod lapsum cito proprium contuentes ad deprecandi suffragium sunt relapsi, ignosci sibi super id, quod uim perpessi conquesti sunt, postulantes.

conuenire ergo uotum et studium nostrum circa Eulalium sacrae legis antistitem sublimitas tua clementiae nostrae auctoritate praesenti cognoscat, cui competens numerus ordinantum, legitimi sollemnitas temporis locique qualitas recte uenerandi nominis apicem contulerunt. cum autem Bonifatio constet omnia defuisse, superflue expectatam sententiam nostram esse censemus, cum factum suum episcopum, qui praesumpserant, ammotis damnasse precibus uideantur.

absoluta itaque decernimus iussione extraordinaria praesumptione summota Bonifatium interdicta confestim urbe prohiberi: erit uerecundiae eius, ut morem gerens caelestibus constitutis sponte discedat; pertinacius resistentem inuitum praecipimus expelli.

plebeiae sane seditionis auctores cum sociis suis sublimitas tua. Symmache parens karissime atque amantissime, statuet attineri atque in eos congrue uindicari, ut res temere praesumpta non transeat impunita. in qua re Afrodisium u. c. tribunum et notarium dirigi a nostra mansuetudine placuit, ut praesente eo, quae statuimus, celerius impleantur, quatenus quies populi nulla perturbatione uexetur et pacata eum ueneretur uniuersitas, quem secundum ueterem consuetudinem obseruata sacrae legis mysteria susceperunt. Data III. Non. Ian. Rauennae.