Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Quaecumque in urbe Roma geruntur, me tacere non conuenit pro debito famulatu, quem maiestati uestrae semper exhibeo.

cum diu episcopus Zosimus graui incommodo laboraret usque adeo, ut frequenter mortuus iactaretur, accidit, ut secundo die post ingressum meum uita decederet.

statim, ut conuenerat, populum alloquendo commonui. ut cum quiete clericorum tractatu omnia finirentur nec se rebus disponendis misceret turbatio popularis, siquidem certum esset in eligendo episcopo dei omnipotentis expectandum esse iudicium, domini imperatores Honori et Theodosi pii felices inclyti uictores semper Augusti. admonui etiam corporatos, officio quoque interminatus sum ac maiores deterrui regionum, ne quis quietem urbis uestrae perturbare temptaret.

quod quidem ita custoditum est, ut sine strepitu omnia finirentur. uerum cum uir sanctus Eulalius ad ecclesiam Lateranensem de exequiis prioris episcopi a populo et a clericis fuisset adductus, ibi per biduum cum maxima multitudine et cum pluribus sacerdotibus remoratus est, ut expectaretur dies consuetus, quo possit sollemniter ordinari.

cum haec ita essent, subito aliquanti presbyteri cum Bonifatio eiusdem ordinis ad Theodorae ecclesiam collecto populo properarunt ibique habito tractatu ipsum [*]( 1 De his quae etc.: hictitulus pertinet ad epp. 14-37 DOXIFACIVX Y et sic saepim per litteram c ) [*](14. flat. die 29 Dec. 4ls. Ed. Bar. ad a. 41S, 79, quem secutae sunt Symmachi editiones (Iuretus, Auctuar. Symm. n. 19; Scioppius et Pareus epp. X 71). 5 SYKACIU r 8 famulatui V, corr. ras. man. post. a 15 imperatoris honorii et theodosii r, corr. Bar. 18 regionis V, corr. Iuret. (cf. p. 79, 12) 19 uestrae in ras. V: nostrae a 24 posset Bar. 27 habitu V, corr. o )

60
ordinare episcopum uelle coeperunt.

quod ubi comperi, omues, qui pariter erant, ad me ut uenirent presbyteros depoposci ac residens cum uiro clarissimo tribuno Sereniano eos admonui, ne quid temere fieri paterentur aut contra sacrae legis ordinem uenirent aut contra consuetudinis rationem. sed tanta pertinacia restiterunt, ut id quod minati sunt facere minime dubitarent. nam etiam presbyterum Bonifatium in ecclesia Marcelli ordinandum esse duxerunt atque cum eo ad sancti apostoli Petri basilicam processerunt.

et quoniam pietatis uestrae est de hac parte ferre iudicium, statim pro competenti sollicitudine uestram maiestatem credidi consulendam, ut quid de hac parte pietas uestra decernat, praecepto uestri numinis euidenter informer. diu enim, quae contra reuerentiam uenerandae legis facta sunt temeritate paucorum, differri non conuenit, ne tarditate firmentur, quae oportet inter exordia resecari.

gesta acclamationum populi, quae singulis diebus habita sunt, relationi meae subieci; quicquid postea gestum fuerit, non tacebo. Data IIII. Kal. Ianuarias.