Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ad singula autem delatae uestram beatitudinem instruent chartae a uenerabilibus fratribus Iohanne et Sergio, quos miseramus Constantinopolim putantes uindictam fieri de his, quae commissa sunt. sed eos nec uerbo dignatus est sed etiam cum grandi contumelia expulit comminatus eis, qui ista porrigerent. unde hinc est nos uel sero cognoscere, quoniam tota prauitas et audacia talium malorum aduersus ecclesias facta ipsius immissione composita est.

deprecamur ergo, beatissimi, supplicantes et rogantes, ut exsurgatis cum feruore et zelo et condoleatis iuste pro corpore laniato (nam caput estis omnium) et uindicetis fidem contemptam, canones conculcatos, patres blasphematos et talem synodum anathemate impetitam.

nobis a deo data est potestas et auctoritas ligare et soluere. non opus habent, qui sani sunt, medico sed male habentes. exsurgite, patres sancti, uenientes adsaluandos nos! imitatores estote domini Christi, qui de caelis super terram aduenit quaerere errantem ouem, Petrum illum principem apostolorum, cuius sedem ornatis, et Paulum, qui est uas electionis, qui circumeuntes orbem terrarum illuminauerunt. nam uulnera magna maioribus indigent adiumentis.

mercennarii pastores uidentes lupos aduenientes aduersus oues dimittent eas dissipari ab illis, uobis autem ueris pastoribus et doctoribus, quibus cura pro salute ouium commissa est, occurrit [*]( 17 cf. Matth. 16, 19 18 Matth. 9, 12 24 sq. cf. Ioh. 10, 12 ) [*]( 1 alteria V 2 perimerunt V 3 immitentes V 4 huiusmodi per estiferos V, correxi: <per> huiusmodi pestiferos Thiel 5 dilate V, corr. Car.: delatae <ad> Bar. 8 his Car.: is V 9 est <imperator> Bar., sed monachi fortaase consulto paulo obscurius loquuntur (cf. ad 566, 12) 11 audacia V, corr p2 15 capud V est is V, corr. Car. 18 medicos V, corr. o* 20 immitatores V 21 illum <respicite> Bar., at fortasse habemus anacoluthiam pergentis quasi praecessisset imitamini pricipem V 25 dimittunt Car. 27 ante ouium del. omnium V man. 1 )

568
ipse grex cognoscens suum pastorem, ab immitissimis bestiis liberatus et uocem sequens pastoris, sicut dominus ait: oues meae uocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me. non ergo despiciatis nos, sanctissimi, qui a bestiis ferocibus cottidie uulneramur.

ad perfectam autem notitiam uestri sancti angeli anathematizamus in eadem nostra deprecatione uirtutem habente et libelli omnes proiectos et excommunicatos a uestra apostolica sede: dicimus autem Nestorium, qui fuit Constantinopolitanus episcopus, Eutychen, Dioscorum et Petrum Alexandrinum, qui cognominatus est Balbus, et Petrum, qui dicebatur Fullo, Antiochenum, nihilominus et Acacium, qui fuit Constantinopolitanus episcopus, eorum communicatorem et omnes, qui unum illorum haereticorum defendunt.