Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

haec fuit nostri causa silentii, quam uos quoque spiritali uobis prudentia reuelante uidistis. quid enim de hac causa poteram directis litteris indicare, quam in statu suo uidebam duram pertinaciter custodire perfidiam? noui exitus sollicite diligentiam relationis inquirant: qui de rebus cognitis nihil indicat, abunde in statu suo manere priora declarat.

quapropter, dilectissime frater, et uos praesentibus hortamur alloquiis et per uos quoque, quia occasio data est, alios per Gallias, quos fides eadem nobiscum amplectitur, admonemus: promissam et amabilem deo fidei seruate constantiam et transgressorum societate declinata constantiam uestram uni uiro uirginem castam, sicut spopondistis, exhibete Christo et cauete, ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua, ita sensus aliquorum corrumpantur a simplicitate et castitate, quae est in Christo Iesu.

perniciosa sunt blandimenta nocentium atque ideo uigilare uos conuenit, quia aduersarius salutis humanae sicut leo rugiens circuit quaerens, quem deuoret: cui resistite fortes in fide. quia hoc speciale habent patris sui de caeli arce deiecti, qui uestigia eius sequuntur et diligunt, ut illa ueritatis luce priuati alios gaudeant sua obscuritate fuscari et cum peruersitatis suae poenas luituros esse se sciant, exultent, si miseros cum sua condemnatione coniungant.

nam unde est. quod cum pro magna parte a conterminis suis Thracibus Dardanis [*]( 15 Cor. II 11, 2 sq. 20 Petro I 5, 8 sq. ) [*]( 1 se quondam (?) Peiper: scdam uel seftam V, se Car. 3 claritate falgente V, corr. p2: claritatem fulgentem Bar. abscit V 4 siccitate Hartel: sicietate V, obscuritateo2 (cf. infra u. 25). societate Cousi. (nonaut adfirmat Thiel), satietate Peiper 8 sollicitae Sirm.t 9 inquirunt Bar. 12 fldgs V 16 exibete V 20 uigillare V 22 deuorem V, corr. 0 23 arche V, corr. o uestigia o: de uestigia V 25 <et> alios Car. gaudent V, corr. 0 27 na (pro na) V 28 tracibus V )

563
Hillyriis cognita eorum peruersitate deserantur, procul positos ignorantiae spe, fraudibus aut uariis artibus nituntur adlicere, nisi ut lucem, quam ipsi non habent, in aliis quoque impia contagione commaculent?

ut autem, quae sint partium earum studia, possitis agnoscere, plures Thracum, licet persequentium incursibus atterantur, in nostra tamen communione persistunt scientes fieri fidem per aduersa clariorem. Dardania et Hillvricus uicina Pannoniae a nobis, quod iam fecimus ubi necessarium fuit, ut sibi episcopi ordinarentur, expetiit, in tantum se a consortio perditorum separare gaudentes, ut remedia quaererent, dummodo commune cum transgressoribus nihil haberent. Epiri metropolitanus, hoc est Nicopolitanus episcopus, cum synodo sua nuper segregatus ab impiis ad apostolicam communionem deprompta, quae id efficeret, professione se contulit.