Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ut autem, quae sint partium earum studia, possitis agnoscere, plures Thracum, licet persequentium incursibus atterantur, in nostra tamen communione persistunt scientes fieri fidem per aduersa clariorem. Dardania et Hillvricus uicina Pannoniae a nobis, quod iam fecimus ubi necessarium fuit, ut sibi episcopi ordinarentur, expetiit, in tantum se a consortio perditorum separare gaudentes, ut remedia quaererent, dummodo commune cum transgressoribus nihil haberent. Epiri metropolitanus, hoc est Nicopolitanus episcopus, cum synodo sua nuper segregatus ab impiis ad apostolicam communionem deprompta, quae id efficeret, professione se contulit.

quae ideo scriptis aestimauimus indenda praesentibus, ut sicut sortem nos conuenit dolere pereuntium, ita laetemur pariter de salute remeantium et ut fideles constituti ab eis longius instruantur, qua uirus eorum sollicitudine debeat effugi, quos et a suis uideant tam iusta detestatione uitari.

et nos quidem dispensationis nostrae memores necesse est eos repetitae legationis officio conuenire, quo affectu saluationis suae, si respectu dei, si rationis intuitu non mouentur, saltem pulsantibus importune et pertinaciter acquiescant et aut ad rectam uiam declinatis erroribus reuertantur aut propter impaenitens cor ab omnibus inexcusabiles indicentur, qui et moniti totiens in perfidiae obstinatione persistunt.

uos orate et nobiscum ad deum preces et nota coniungite, ut per opem misericordiae eius nostra actio laborans pro catholicae fidei stabilitate promoueat, immaculatos [*]( 1 hylliriis Y: Illyricis o 5 tracum Y. 8 yllaricus V, illyricus o panonię Y 11 commune V, corr. 02 14 depromta Y quae id efficeret scrxpsi: que idgfficeret V sed postea ide erasum est, quae efficeret a, qua efficeret Peiper, qua fidem efficeret (uel faceret) Hartel 17 peuncium expeuncium V 18 Cnstituti Y 19 debeant V, corr. 01 assuis V, eorr. o uideat V, corr. Bar. Sirm. 22 quo Bar.: quod V, quod si Strm.2, qui Hartel salucionis V, corr. Car.: salutis p2 29 promoueatur Bull. Taur. )

564
uos et integros ab omni transgressorum societate seruantes, ut aut cum correctis sensus et corda iungamus aut ab eorum uenenis intacti esse mereamur. nam qui, sicut uos quoque conscientiam uestram non latere testamini, nouimus Eutychetem atque Nestorium apostolicae id est catholicae sententiae auctoritate damnatos: quemadmodum salui esse poterimus, si eorum sectatoribus ac posteris qualibet parte communionis haereamus, cum Belial cum Christo nostro portionem habere non possit?

instructionis autem uestrae interesse cre<di>dimus, ut ea, quae apud nos a Nicopolitanis uel Dardanis acta sunt, uel quo in communionem ordine sint recepti, uobis nota faceremus ipsarum lectione chartarum. Data XV. Kal. Mart. Agapito cons.