Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

atque ideo rogo hortor admoneo dilectionem uestram: ab eorum uos conciliis et communione secernite, recordamini zeli prioris et uiuere in uobis lucem, scintillam ignis spiritalis ostendite, ne simplicem in uobis ueritatis affectum perditorum astutia expugnasse se gaudeat.

et haec quidem quantum ad praesentem necessitatem et adsumendam contra impios cautionem dixisse sufficiet. spero autem, quod si admonitio ista promouerit, et mihi et uobis utilis erit, quando et deus in uestra salute glorificabitur et fructus nostrae sollicitudinis apparebit. Data III. Nonas Apriles Agapito cons.

(133.)

HORMISDA DOROTHEO EPISCOPO THESSALONICENSI. Iohannes frater et coepiscopus meus Nicopolitanae urbis antistes cum synodo sua uariis se concussionibus atque dispendiis grauiter causatur affligi, quod a transgressorum societate diuisus, postquam communionem apostolicae sedis emeruit, ad Thessalonicensium ecclesiam ordinationis suae indicia non direxit.

potuisset neglectus hic esse culpabilis, si unum esset inter omnes mysterium caritatis. at cum multi se a petrae illius, quae Christus est, soliditate diuiserint, quis non uelit ab [*]( 1 uulgo non ante sed post recolite plenius interpunxerunt 2 imprudeus V, corr. p2 praesumptio p2: sumpcio V 7 capud V 9 consiliis Car. 11 sintillam V 12 estucia V, corr. 0 14 sufficiat Car. 18 aprilis V ) [*]( 188. Dat. (simul cum epp. 127, 134, 135) a. 517 die 12 Âpr. Edd. Bar. ad a. 517, 39; Collect. Concil.; BTA I 405; Thiel sll. 21 artietes V, corr. 0 24 tesHalonicensiuni V 28 solliditate Y diuiserit V, corr. p )

555
errantium coniunctione discerni, ut mereatur cum his, qui consistunt in ueritate, coniungi? non igitur consuetudo est neglecta sed uitata contagia. ergo obicere quis possit errorem, ubi cogitatam salubriter intellegit cautionem?