Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

benedico igitur deum, dum feruorem fidei uestrae inter procellas uarias et tempestatum aduersa considero. uos quoque ut super his pietatem eius glorificetis, uberiore exultatione suadeo, qui electorum suorum mentes quo acceptiores sibi reddat, examinat et licet cognitos sibi quibusdam tamen difficultatibus probat, ut iustitiam quoque inesse dono, quod largitur, ostendat. atque ideo pertinaciter bono uos conuenit imminere proposito nec in uia, quae ducit ad caeli regna, deficere.

qui intuetur dominici munera non aestimanda promissi, nullius potest respectum habere periculi. non enim frangit consideratio praesentium malorum, nisi futurorum bonorum uincat obliuio, quando omnem amaritudinem laboris excludit, qui dulcedinem spei, quae expectatur, ammiserit. quae enim difficultas beatitudini par est aut quae condignae praemiis passiones ad futuram scilicet gloriam, quae in nobis apostolo annuntiante reuelabitur?

absit ne quicquam a Christi caritate nos separet! quanta est tribulatio, si gloriam parit? materia prosperorum est, quae putatur aduersitas. dum inclinamur, erigimur. nemo haberet futuram remunerationem, nisi necessitates praesentium sustineret. uidete, quanto opere [*]( 25 sq. cf. Rom. 8, 18 ) [*]( 9 affectu V, corr. p 14 ellectorum V quo acceptiores Car.: coacceptiores V 15 examinat Car.: examine V 17 bonos V, corr. pl i 19 dominice V 22 om6 V 23 admiserit 0: amiserit V 24 dificultates V, corr. p 26 abscit F nec V, corr. o2 29 erigitur V, corr. Bar. )

551
hominum terrena messis adsurgat: quanto est igitur labore procurandum, ut caelestia dona non pereant?

quieta est neglegentium uita sed non opulenta substantia. dignus est operarius, ut fructum mercedis accipiat. indiscreta passim pietas cum impietate languesceret, si examinatio bonos a malis diuisura cessaret. gratum admodum spectaculum domino est in agone iustorum nec quicquam ita supernam gratiam conciliat homini sicut aduersorum impetus patienter excepti. quis milites sub pacis securitate miretur?