Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

etiamne uiuidius est, quod Ursini inussit amentia, quam quod serenitas nostra mitibus persuasit edictis, ut omnes, qui impios coetus profanata religione temptarent, uel ad centesimum urbis miliarium pellerentur, ubi pertinax furor ab obsequentibus destitutus in eius tantum perniciem rueret. qui solus erraret, et ut condemnati iudicio recte sentientium sacerdotum reditum postea uel ad ecclesias, quas contaminauerant, non haberent uel integrationem iudicii frustra <a> nobis impudenti peruicacia precarentur?

repetat laudanda et spectata sinceritas tua, quales ad uirum clarissimum Simplicium quondam uicarium litteras clementia nostra transmiserit, et desinat iterationem sperare mandati, quia pigendus mansuetudinis nostrae pudor est instaurare praeceptum.

Ursinum quidem Gallia cohercet et, ne motus aliquos inquietos exerceat, cohibet Agrippina secessio: quem tamen ipsum per occursantes obtundentem saepius quam maerentem ad hoc. ut frequentius abiceretur, audiuimus.

Hisacem remotus Hispaniae angulus titulo damnationis inclusit. non bene capiti consulturum, si quid turbarum uesanus agitauerit.

Parmensis episcopus eo perniciosior, quod inclytae urbi magis proximus. et imperitorum multitudinem uicinus exagitat et ecclesiam de qua iudicio sanctorum praesulum deiectus est, inquietat] inanem uidelicet gloriam sententiae grauioris exspectans: quem [*]( 1 metus Bar. 2 etiamne uiuidius V: at nonne absurdius Bar iussit Bar. 4 cetus V uel ad V: ad siue ultra (ef. p. 57, 12) Meyer 5 milliare Bar. 9 redintegrationem Bar. a add. Bar. 10 repetat Bar.: repperta V 11 tua sine. trsp. Bar. 12 litteras hic commemoratas Gothofredus putat legem esse anno 374 datam, ex qua nonnulla seruauit Cod. Theodos. IX 29, 1 15 fort. inquietus 17 obtendentem (seu obnitentem) Coust. merentem V: monentem Bar., mouentem Coust. 18 frequentius abiceretur temptaui: frequentius abiccret V, sequentes abjieeret Bar.; saepiusque ammonentem ad hoc, ne frequentius se obiceret Petschenig Isacem Sirm., Isancem Coust. hyspanie V 19 angalos V, corr. o2 20 consultum Bar. 22 imperiorum V, corr. Bar. uicinus V: magis Bar. )

56
si quid decessor tuus deuoti uigoris habuisset, porro ultra tines debuisset extrudere.