Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
perueniat, aut si in longinquioribus partibus alicuius ferocitas talis emerserit, omnis eius causae dictio ad metropolitani in eadem prouincia episcopi deducatur examen, uel, si ipse metropolitanus est, Romam necessario uel ad eos, quos Romanus episcopus iudices dederit, sine relatione contendat, ita tamen ut, quicumque deiecti sunt. ab eius tantum urbis finibus segregentur, in quibus fuerint sacerdotes. mitius enim grauiter meritos cohercemus et sacrilegam pertinaciam lenius quam merentur ulciscimur.
quod si uel metropolitani episcopi uel cuiuscumque alterius sacerdotis iniquitas suspectatur aut gratia, ad Romanum episcopum uel ad concilium quindecim finitimorum episcoporum arcessito liceat prouocare, modo ne post examen habitum, quod definitum fuerit, integretur.
iam uero illud, quod in negotiis quoque rerum minorum et in leuibus causae dictionibus animis nostris iustitia naturalis inseruit, multo diligentius in causis iustissimis uolumus conualescere, ne facile sit cuicumque perdito notabili prauitate morum aut infami calumnia notato personam criminatoris assumere aut testimonii dictionem in accusationem episcopi profiteri. [*](cf. Cone. Rom. p. SG, 3 seu ab illustribus uiris praefectis praetorio Italiae uestrae siue a uicario accitus ad urbem Romam ueniat 2 causa edictio a, unde causae edictio Bar. metropolitae Bar. 3 deduceretur Bar. 6 detecti Bar. 7 minus Sirm. 9 meretur Bar. 10 alterius om. Bar. suspectatur Meyer: suspecta//// (eras. t) V, suspectat a, suspecta est o5, est suspecta Bar. 12 accersitum Bar. 17 cuiquam praedito Bar. notabili Bar.: nobili V 19 profiterij resci-iptum non esse integrum uix recte suspicatur Coust. p. 534 )
Quaecumque in urbe Roma geruntur, me tacere non conuenit pro debito famulatu, quem maiestati uestrae semper exhibeo.
cum diu episcopus Zosimus graui incommodo laboraret usque adeo, ut frequenter mortuus iactaretur, accidit, ut secundo die post ingressum meum uita decederet.