Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

GRATIANUS ET UALENTINIANUS AUGG. AQVILINO UICARIO. Ordinariorum sententias iudicum aut temporum limes aut contumacis pronuntiatio aut habitum coram partibus sancit examen et haec mediocris auctoritas labefactari atque conuelli nec a potentioribus nec ab impudentibus pertimescit: nostra praecepta per uestram neglegentiam destituta quae tandem poterit ferre patientia? quam quidem dum despicitis excitatis, ut longae [*]( 1 prosequatur V, corr. Bar. 3 probata Bar. ) [*]( 18. Data uidetur inter diem 9 Aug. 378 et diem 19 Ian. 379 Ed. Bar. ad a. 381, 1, quem secuti sunt Sirmond Append. Cod. Theod: p. 90; Coustant I 530; Collect. Concil.; Haenel Corp. Leg. p. 226. Petitionem concilii Romani (= Cone. Rom.), qua ut haec Aqttilino rescriberent imperatores adducti sunt, ex codice aliquo bibliothecae regiae i. e. Parisinae edidit Sirmond Append. Cod. TileQd. p. 78 (— Mansi III 624). 16 uicario ordinariorum. Sententias Bar., corr. Sinn. 17 sententias (sententiae Sirm.) iudicum aut quae Bar. contumaciao Sirm. 18 patribus Bar. (corr. Coust. in marg.) sancit V sed n ut videtur ex x corr.: sanxit Bar. examen nec a mediocri auctoritate Bar. 20 pertimescunt Bar. 21 ferri sententia Bar., firmare sententia Sirm. 22 (non\'. excitetis Bar. longa tolerantia desperatos sumat accentus Meyer, longae tolerantiae in desperatos sumat effectum Bar. )

55
tolerantiae desperatos sumat accentus et officium metu cogat agnosci.

etiamne uiuidius est, quod Ursini inussit amentia, quam quod serenitas nostra mitibus persuasit edictis, ut omnes, qui impios coetus profanata religione temptarent, uel ad centesimum urbis miliarium pellerentur, ubi pertinax furor ab obsequentibus destitutus in eius tantum perniciem rueret. qui solus erraret, et ut condemnati iudicio recte sentientium sacerdotum reditum postea uel ad ecclesias, quas contaminauerant, non haberent uel integrationem iudicii frustra <a> nobis impudenti peruicacia precarentur?

repetat laudanda et spectata sinceritas tua, quales ad uirum clarissimum Simplicium quondam uicarium litteras clementia nostra transmiserit, et desinat iterationem sperare mandati, quia pigendus mansuetudinis nostrae pudor est instaurare praeceptum.

Ursinum quidem Gallia cohercet et, ne motus aliquos inquietos exerceat, cohibet Agrippina secessio: quem tamen ipsum per occursantes obtundentem saepius quam maerentem ad hoc. ut frequentius abiceretur, audiuimus.

Hisacem remotus Hispaniae angulus titulo damnationis inclusit. non bene capiti consulturum, si quid turbarum uesanus agitauerit.

Parmensis episcopus eo perniciosior, quod inclytae urbi magis proximus. et imperitorum multitudinem uicinus exagitat et ecclesiam de qua iudicio sanctorum praesulum deiectus est, inquietat] inanem uidelicet gloriam sententiae grauioris exspectans: quem [*]( 1 metus Bar. 2 etiamne uiuidius V: at nonne absurdius Bar iussit Bar. 4 cetus V uel ad V: ad siue ultra (ef. p. 57, 12) Meyer 5 milliare Bar. 9 redintegrationem Bar. a add. Bar. 10 repetat Bar.: repperta V 11 tua sine. trsp. Bar. 12 litteras hic commemoratas Gothofredus putat legem esse anno 374 datam, ex qua nonnulla seruauit Cod. Theodos. IX 29, 1 15 fort. inquietus 17 obtendentem (seu obnitentem) Coust. merentem V: monentem Bar., mouentem Coust. 18 frequentius abiceretur temptaui: frequentius abiccret V, sequentes abjieeret Bar.; saepiusque ammonentem ad hoc, ne frequentius se obiceret Petschenig Isacem Sirm., Isancem Coust. hyspanie V 19 angalos V, corr. o2 20 consultum Bar. 22 imperiorum V, corr. Bar. uicinus V: magis Bar. )

56
si quid decessor tuus deuoti uigoris habuisset, porro ultra tines debuisset extrudere.

et Florentius Puteolanus post damnationem, quam recto iudicio conuictus accepit ac mansuetudinem nostram inquietare conatus dignum tulit improba offensione responsum: post quintum decimum annum ecclesiam, de qua fuerat extrusus, rursus contaminare conatur, congregationes illicitas facere molitur egentemque consilii multitudinem perditi animi persuasione deprauat: nostrorum uidelicet iudicum socordia fretus, qui priuatae gratiae imperialia praecepta condonant et religionem, quam nos iure ueneramur, quia fortasse ipsi neglegunt, inquietari patienter accipiunt.

Claudianus etiam ab his, qui contra diuina praecepta initia religionis instaurant, ab his, inquam, quos expelli iusseramus, accitus, quasi parum facinoris aggressus esset, si in Africa perstitisset, Romae sese dicitur intimasse falsusque praeceptor uel expertes adhuc deuio profanare mysterio uel iam initiatos ex integro nititur flagitio maiore corrumpere, cum religionis sanctissimae disciplinam non cumulet iteratio sed euertat. quem nos Claudianum dissimili poena ac meruit persequentes repetere tantummodo patriam hactenus commota seueritate praecepimus. sed residere etiamnunc dicitur imperitosque sollicitans et cassa nomina mercede conquirens perdit animas corporum redemptorum.

hinc illi insectatores sanctissimae sedis [*]( 1 porro V: protinus Bar. 2 poteolanus V postquam danmationem recto JlelJer 3 ac om. Bar. 4 improba offensionc V: in progressione Bar. 5 quintum decimum V: quintum demum Blondel (De la primaute en l\'ėglise, 1641, p. 194) cf. Conc. Bom. p. 83, 4 (ed. Sirm.) Florentius Puteolanus posteaquam deiectus est.. post sextum annum repsit ad ciuitatem, tenuit ecclesiam, multas in oppido Puteolano, de quo deiectus fuerat, seditiones insolentia concitauit; rescribendum uidetur post VI. annum, ut VI librarii errore abierit in VX 6 extr. fuerat trsp. Bar. congressiones Bar. 10 religione V, corr. Bar. 11 quia Petschenig: qui V, quam Bar. accipiant V, corr. Bar. 12 initia V: uitia Bar. 13 instaurat V, corr. Bar. 14 affrica V 15 insinuasse Coust. in marg. 18 disciplina V, corr. Bar. se deuertat V, corr. 02 19 prosequentes Bar. 20 remota Bar., summota Meyer, uterque tnintts apte 21 impcritos sollicitans et cassam omnino mercedem requirens Bar. )

57
non solum dei numine, quod satis erat, sed etiam iudiciorum examine exploratum mentis sanctissimae uirum, ut etiam diuo patri nostro Ualentiniano est comprobatum, turpissimis calumniis episcopum Damasum inquietare non ueriti, postquam desperauerunt posse percelli, populum, pro quo ille diuinitati obses est, inquietant.

sed hactenus steterit iners dissimulatio iudicantum; nec necesse est admonere, quo possit sanctio contempta procedere; hactenus, inquam, steterit apparitorum supina desidia: posthac nisi omnes, ut nominatim iussionis nostrae summa complectitur, uel quos turbas istiusmodi molientes sancti episcoporum concilii consensus ostenderit, ultra centesimum miliarium ab urbe depuleris atque earum ciuitatum finibus extorres esse praeceperis, quarum plebem uel ecclesias uel per se uel per simile sui uulgus exercent, praeter aestimationis iniuriam, cuius apud bonos iactura non leuis est, piaculum neglectae sanctionis incurres.

uolumus autem, ut, quicumque iudicio Damasi, quod ille cum concilio quinque uel septem habuerit episcoporum, uel eorum qui catholici sint iudicio atque concilio condemnatus erit, si iniuste uoluerit ecclesiam retentare uel euocatus ad sacerdotale iudicium per contumaciam non <ad>esse, seu ab illustribus uiris praefectis praetorio Galliae atque Italiae auctoritate adhibita ad episcopale iudicium remittatur siue a proconsulibus uel uicariis <accitus> ad urbem Romam sub prosecutione [*]( 3 nostro om. Bar. 6 steterint V, corr. o2: stertit Bar. 7 iudicantiuiii Bar. est admonere necesse trsp. Bar. quod V, corr. Bar. 8 stertit Bar. 9 post haec Bar. 11 sanctorum Bar. concilia V, corr. Meyer consensu ostenderint Bar. 15 preterea estimationis V, corr. Bar. non leuis iactura trsp. Bar. 17 consilio V, corr. Meyer w 18 VII V 19 sunt Bar. atque V: uel Bar. consilio V, corr. Jleyer fuerit Bar. si iniuste Sirm : si iuste V, et iniuste Mei/er cf. Cone. Rom. p. 85, 22 atque iniuste uoluerit ecclesiam retinere 20 uel V: ut qui Bar., uel qui Coust. 21 adesse Meyer cf. Cone. Rom. p. 86, 2 non adesse: esse V, iuisset Bar. seu V: ut Bar. ab o: ad V 22 perfectis V, corr. Bar. 23 siue a proc. uel uicariis post Italiae trsp. Sirm., ante ad urbem inserens ut 24 accitus inserui )

58

perueniat, aut si in longinquioribus partibus alicuius ferocitas talis emerserit, omnis eius causae dictio ad metropolitani in eadem prouincia episcopi deducatur examen, uel, si ipse metropolitanus est, Romam necessario uel ad eos, quos Romanus episcopus iudices dederit, sine relatione contendat, ita tamen ut, quicumque deiecti sunt. ab eius tantum urbis finibus segregentur, in quibus fuerint sacerdotes. mitius enim grauiter meritos cohercemus et sacrilegam pertinaciam lenius quam merentur ulciscimur.

quod si uel metropolitani episcopi uel cuiuscumque alterius sacerdotis iniquitas suspectatur aut gratia, ad Romanum episcopum uel ad concilium quindecim finitimorum episcoporum arcessito liceat prouocare, modo ne post examen habitum, quod definitum fuerit, integretur.

iam uero illud, quod in negotiis quoque rerum minorum et in leuibus causae dictionibus animis nostris iustitia naturalis inseruit, multo diligentius in causis iustissimis uolumus conualescere, ne facile sit cuicumque perdito notabili prauitate morum aut infami calumnia notato personam criminatoris assumere aut testimonii dictionem in accusationem episcopi profiteri. [*](cf. Cone. Rom. p. SG, 3 seu ab illustribus uiris praefectis praetorio Italiae uestrae siue a uicario accitus ad urbem Romam ueniat 2 causa edictio a, unde causae edictio Bar. metropolitae Bar. 3 deduceretur Bar. 6 detecti Bar. 7 minus Sirm. 9 meretur Bar. 10 alterius om. Bar. suspectatur Meyer: suspecta//// (eras. t) V, suspectat a, suspecta est o5, est suspecta Bar. 12 accersitum Bar. 17 cuiquam praedito Bar. notabili Bar.: nobili V 19 profiterij resci-iptum non esse integrum uix recte suspicatur Coust. p. 534 )

59

DE HIS QVAE INTER BONIFATIUM ET EULALIUM GESTA SUNT QVANDO UTRIQVE POST MORTEM PAPAE ZOSIMI EPISCOPATUM ROMANAE URBIS CONTENTIONIS AMBITU PERUASERUNT.