Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA UNIUERSIS EPISCOPIS IN ORIENTIS PARTIBUS CONSTITUTIS. Etsi admonitionis meae cura desisteret, uos tamen proprii memores conueniret officii non neglegenter omittere, quae enixe omnes decet pro animae suae salute seruare, ut mandatorum caelestium disciplina non alieno studio sed ipso uobis clareret inesse proposito. nam licet laude non careat, qui bonis consiliis obsecundat, tanto est tamen potior in honore sapientiae qui praeuenit recta quam qui sequitur instituta, quanto est illustrius docere quam discere.

recordetur unusquisque, in qua uocatione a domino sit uocatus, et quid ab eo expectetur aduertat. miserum est intra meritum iacere propositi, cum id, quod praefertur nomine, non ostenditur actione. magna meruimus, si quod indulta postulant impleamus.

qui se ad pascendas dominici gregis oues gaudet adscitum, cogitet de commissa sibi gubernatione iudicium. peruigil adhibenda tutela est, continuanda custodia; non dandus lupis rapacibus locus, non ullis casibus relinquendus, quia neglectus error ouium culpa pastorum est. ueniet, qui rationes creditae dispensationis examinet.

omnium quidem constat esse iustitiam nec ulli impunitam licentiam patere peccandi; sed quis gradus nesciat esse meritorum et sicut non aequa praemia, ita diuersa et supplicia? multiplicantur scientibus plagae, pauca flagella leguntur inscitiae.

quod si ita est, sicuti esse non dubium est aestimandum, quid in eo deceat esse propositi, cui alienos quoque errores necesse est imputari? clamat sanctus spiritus per prophetam: o pastores Israel, numquid semet ipsos pascunt pastores? nonne oues pascunt [*]( 27 Ezech. 34, 2 ) [*](t29. Dat. (simul cum epp. 126, 128. 130-132) a. 517 die 3 Apr. per Ennodium etc. Edd. Car. P 463; Bar. ad a. 517, 14; Collect. Concil.; BTA I 397; Thiel 801. 4 conuenire V, corr. 02 8 consciliis Y, corr. 0 10 dicere Y, corr. 0 12 ab eo o: habeo V 15 adsitum V, corr. p 16 comissa V 21 licencia V, corr. o pecandi V 23 et scripsi: est V, esse o 24 quod Bar.: quid V )

548
pastores? certum est plus ab eo, cui plus creditur, exigendum et tanto magis nos obnoxios fieri, quanto effusiore gratia I contigerit honorari.