Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

utinam, clementissime imperator, inter ipsa apostolicae districtionis initia Orientales ecclesiae Acacii contagia nefanda uitassent! non per multos error ille [*]( 16 cf. Matth. 10, 28 ) [*]( I 2 petro V 3 comiuu munionS V, corr. p 7 amauit V, correxi: amarit Bar. 8 nefudi V, corr. 02 9 perfidei F, corr. o 13 potestate V, corr. 0 22 ad quae o2: atque V fragili V, corr. 0 24 terrore V xX recte: errore Bar., torpore Hartel 26 prouitate V, corr. Thiel: improbitate 02 consensu V, corr. o clementissime scrtpsi: imperatissime V, inuictissime Car. )

543
noxia uenena diffuderat; ipsa quoque erecta nunc fortassis Alexandriae tunc colla cecidissent, dum perculsam perfidiam suam in damnatione imitatoris agnosceret et displicere in conplicibus se uideret. sed dum male nutriti fouentur errores et prauorum consensus inutili aequitate corrigendus dissimulatur, per impunitatem sequacium mala dogmata multiplicauit auctorum.

et uos quidem, si placita deo efficaciter imperetis, commendatis uestrum et de alieno erro( re > propositum; sed cogitandum est, clementissime imperator, si ei apud deum sufficiat errata culpasse, cui dedit posse corrigere. non est differenda curatio; ammoueantur medicae profundis uulneribus manus! sola ante Acacium Alexandria perfidiae suae foeditate sordebat: respicite, quantas iam partes emendatio neglecta polluerit!

quousque patieris, domine fili, ecclesiam dei diuisionem suorum maerere membrorum t anticipent beneficia tua ad deum peruentura suspiria: adsume fidei curam et uexillum salutis attollens ad errores ab Israhele remouendos uelut Ezechias alter exsurge. fas tibi laude nouorum operum titulos aequare priscorum: ille dissipauit excelsa, tu superbiam erectae impietatis inclina; ille simulacra contriuit, tu dura infidelium corda confringe; ille memoriam serpentis aerei, tu uirus praesentis effunde. offer deo recta, quae fecit, et spera dona, quae meruit. fidelis est enim dominus, qui reddit singulis secundum opera eorum.