Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nam ut eam quae imminet rem loquamur, Eutyches ut nefandae haeresis inuentor excluditur etiam ab his, a quibus eius dogmata diliguntur, apud eos ipsos ita exosus atque fugiendus, ut nominis quoque ipsius oderint mentionem; sed peruersi religiosarum institutionum ministri, quem sicut uerum detestantur haereticum, hunc alia uia tamquam uerum amplexantur orthodoxum. siquidem in sancta Chalcedonensi synodo Dioscorus eadem sentiens pari ratione damnatus est et, cum una persecuta sit utrumque sententia, horum alterum si quis sequatur aut diligat, dicat aliquis, -quemadmodum se a sententia, quae designatos damnauit, -excipiat, cum eos, quos transgressionis aut impietatis conectit aequalitas, sine dubio unum quoque uinculum damnationis adstringat.

Timotheus et Petrus horum sequaces homines mente corrupti et pestis quaedam nominis detestanda catholici: [*]( 1 cf. Nurn. 25, 11 ) [*]( 1 fine esse V, corr. p2 5 id est Thiel: idem est V 7 <per> omnia Thiel. omnia.. dogmata <uenerantes:\' .. similiter Bull. Taur. 8 nostros p2: nos r 13 malo V, corr. Bar. 18 deliguntur Y. corr. 02 23 scentiens Y 26 scencia 1\', corr. 02 )

531
quorum communionem in Petro amplexus Acacius similiter quoque meruit subire sententias. qui tantum malum quasi paruo aestimans et propositum numquam ad meliora conuertens ne ab illis quidem se, quae in Antiochia detestamur, abstinuit, ibi quoque transgressori Petro commu( nio )ne conexus, in Apamenam nihilominus hostiliter uersatus ecclesiam, Tyriam quoque non ea qua decuit integritate disponens.

propter quae, dilectissimi fratres, ab eorum innodatione soluentes uelut regionem quandam pestiferam relinquentes seruemus apostolicam disciplinam; saluti nostrae omni diligentia et sollicitudine prouidentes ea cura nefandi Nestorii declinemus errores, qua Eutychetis impia inuenta persequimur. maxime enim nunc religiosae fidei dogmata diuerso incursu horum, qui praedicti sunt, incursantur insidiis, scelestis pro ratione temporum sua argumenta nectentibus, si quo modo possint innocentium uiis fraudem suae impietatis inserere, atque ideo sicut docti nummularii et prudenter instructi ab improbandis laudata separantes talenti uobis crediti poteritis multiplicare substantiam.

haec, dilectissimi fratres, scripsimus plenae caritatis impulsu, quia et spem fidei uestrae primum de dei dono, deinde et fratris nostri Iohannis, qui uobis praesidet, professione praesumpsimus, qua nominatim omnes, quos apostolica et generalis catholicorum condemnat ecclesia, execrabiles sibi esse declarauit.

quod uos quoque in litteris uestris oportuit euidenter exprimere nec arbitrari posse sufficere sub tantis praesertim insidiis callidorum, quos uiritim et singulos insecrari conuenit atque damnari, sub quadam generali eos damnatione concludere. diligentem quaerunt uulnera antiqua medicinam nec abundans esse creditur, [*]( 2 sententiam p 4 anthiocia V 5 commune V, corr. p2 6 oatiliter Y thyriam V 8 inodacione V 9 reliquentes V 10 dissiplinam V 13 religise V, corr. Car.: religiosa Bar. 14 insidiis V: insidiose istis Coust. 15 posint V, corr. a 17 prudentes V, corr. Bar. 18 laudanda p 22 praesumsimus V 25 suficere V 26 substantis V, corr. o2 27 insectari o Bar. damnare Bar. )

532
quicquid pro integritate fidei et stabilitate religionis adhibetur.

. unde libellum cum litteris misimus, cui uos subscriptiones proprias < oportet > inserere, ut fides uestra, quam directa per Rufinum diaconem scripta testantur, apud nos fiat huius quoque repetitionis adiectione manifestior. Data XVII. Kal. Decembr. Petro cons.

(121.)

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO NICOPOLITANO. PER PULLIONEM SUBDIACONUM. Litterarum, quas direxisti, series et expositio tuae fidei conueniens sedis apostolicae iudiciis nostros animos releuauit. tot incitati gaudiis contenti non fuimus, nisi per Pullionem subdiaconum ecclesiae Romanae, quid plenius circa uos ageretur, cuperemus agnoscere, magnopere quia in relatione episcoporum sub ordinatione caritatis tuae degentium non uniuersa, quae ad ecclesiastica constituta pertinent, sicut in uestra, leguntur euidenter expressa.

unde et pro nostra sollicitudine et illorum integra nobiscum coniunctione libellum direximus, in quo eos oportet debere subscribere, quia et omnes sacerdotes uestrarum partium, qui ad sedis apostolicae commu<nio>nem reuersi sunt, in eadem professione subscripserunt.

ista caritas, ista communis salutis excitauit ambitio: quod credo et fraternitatem uestram gratanter accipere, quia ubi de animarum salute res geritur, studii tui uel intentionis debes operam commodare, ut antecedendo fructum de tali possis laude percipere.

Pullionem praedictum cum rescriptis caritatis uestrae ad nos iuuante deo sub celeritate remittite, [*]( 8 oportet addidi ex coniectura editorum Bull. Taur. inserite Bar. 5 repiticionis V XVII scripsi (cf. Beitriige p. 9): arti Y 6 decembrias V ) [*]( 121. Dat. (simul cum indiculo ep. 122) a. 516 die 19 Nou. per Pullionem. Edd. Car. P 453; Bar. ad a. 516, 62; Collect. Conal.; BTA I 385; Tliiel 780. 8 IOANXI V per Pulionem (sict) subdiaconum charactere minutiore V in marg. 11 fort. <sed> tot contempti V, corr. p2 14 ordinacionis Y, corr. p1 20 communem V, corr. p 22 quod V: fort. quae 25 posis F )

533
quatenus desideria nostra diu suspensa esse non possint. Data XIII. Kal. Decemb. Petro cons.

(122.) INDICULUS. PER PULLIONEM SUBDIACONUM.

Cum dei adiutorio et orationibus sanctorum apostolorum Petri et Pauli ueniens ad Nicopolim sic debes agere, ut postquam episcopus Nicopolitanus acceperit litteras nostras, episcopos, qui sunt in sua paroecia, colligat et faciat subscribere in libellum, quem in epistolis suis habent adnexum.

si tamen dixerit praedictus episcopus esse laboriosum episcopos colligere, dirigat tecum personas per singulos episcopos, ut te praesente subscribant in praedictum libellum.

sic tamen cum dei misericordia facere debes, ut epistolae, quae<a> nobis missae sunt, publice legantur, aut si uideris prae timore hoc episcopos facere nolle, saltem uel clericis suis haec relegant. quae tamen in ipsorum dimitte potestatem et scripta episcoporum et illius episcopi, hoc est Iohannis metropolitani, ad nos cum dei misericordia reporta.