Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

IDEM AUGG. MAXIMINO UICARIO URBIS ROMAE. Est istud diuinitus institutum mansuetudini nostrae, ut, etiamsi morum emendatio in hominum uita sufficiat, numquam tamen ab indulgendi studio et uoluntate cessemus mitioremque esse cupiamus correctionis iniuriam quam prouocant merita delinquentum.

e quo oritur, < ut) Ursino, quem propter quietem populi Christiani et debitam religioni ac legibus disciplinam uno interim loco morari intra Gallias iusseramus, sub ea conditione euagandi arbitrium praeberemus, ne uel ad urbem Romam uel ad regiones suburbicarias audeat commeare.

qui si ingrata pertinacia statutum mansuetudinis nostrae egrediendum putauerit, eundem non iam ut Christianum, quippe quem a communione religionis mentis inquietudo disterminat, sed ut hominem factiosum perturbatoremque publicae [*]( 6 maximum V, corr. 02 9 statuti Petschenig maior quae V corr. a 11 ET Meyer: IN V 12 A. <parens > kar. drtbitanter Meyer ) [*](12. Dat. eodem die quo ep. 11. Edd. Bar. ad a. 371, 3; Haenel Corp. Leg. 224. 16 emendatio in V: emendationi dttbitanter Meyer sed ne sic quidem apta euadit sententia 17 mitiorem Lt} V 18 delinquentiam Bar. 19 ut add. Bar. 21 iusseramus (discedendi copiam fecerimus\') sub Bar. 22 condione V, corr. a euagandi Meyer: ne uagandi V ne uel Meyer: neue V )

54
tranquillitatis legum et religionis inimicum iuris seueritas persequatur, Maximine karissime ac iocundissime.

sinceritas igitur tua iussionis nostrae serie debita ueneratione praelata singularum urbium atque regionum, quibus temporarie praeest, primores atque incolas propria scriptione conueniat, quatenus sciant ita memorato egrediendi terminos iure praescriptos una cum inquietudinis suae errorisue consortibus Gaudentio Urso Rufo Auxanone Auxanio Adiecto Leontio nec non Rufino licentiam praebitam, ut ab interdictis locis incessum intellegant abstinendum. sic enim mansuetudinis nostrae indulgentiam temperamus, ne occasione praestita uicinitate inquietorum ad aliquam forsitan uociferationem religiosi populi studia prouocemus.