Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO MEO CUNCTA SANCTISSIMO AC BEATISSIMO PATRI PATRUM COMMINISTRO AC PRINCIPI EPISCOPORUM HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTEM.

Cura mihi extitit semper nihil amplius quaerere nisi agere propria et familiarem conuersationem sollicitudinis anxietati mandare. sed quia dei iudicia abyssus multa est, sicut et uestram cognosco docere beatitudinem, patre nostro quondam atque archiepiscopo Alcisone a pastorum principe Christo ad supernas mansiones euocato ea ratione, qua ipse cognoscit qui est possibilium dominus, in me sancta synodus bonorum actuum ac clerus pastoris transtulit sortem.

ego autem cuncta referens deo, qui balbutientium linguas liberas facit, decenter ad uestras orationes concurro, ut iuxta consuetudinem apostolicae sedis uestrae cunctarum ecclesiarum curam et Nicopolitanorum habere dignemini secundum antiquam spiritalem dispositionem uestram.

petenti etenim mihi dari [*]( 14 Psalm. 35, 7 5 die p: di V ) [*]( 117. Dat. (simul cum ep. 119) a. 516 initio mensis Octobr. per Rufinum. Edd. Car. I2 448; Bar. ad a. 516, 44; Collect. Concil.; Thiel 770. 8 per Rufinum diaconum eiusdem charactere minutiore V in marg. 13 propria et scripsi: propriam et V (propria et.. anxietate mandare Thiel. propria et.. conuersationem <uacuam> sollicitudinis <et v anxietatis mundanae Bar.) 16 a pastorum scripsi (cr. Petro I 5, 4): apostolorum V, episcoporum Car. *a> Christo 02 Car. 17 euocatum V, corr. 02 19 pastoris ex pastorum V 20 balbutientium o: balbutaentium ex balbutantium V 22 sq. uestrae <quae% .. curam <habet> Car. )

523
responsum ad apertionem oris, sicuti docuit beatus apostolus atque ipse etiam dominus praecepit, mecum petite horum datorem et cum quaerente pariter quaerite et pulsantem spiritali manu uestra suscipite. hoc enim uobis facientibus potero, sanctissime, et accipere et inuenire et adaperiente Christo recte per uerbum ueritatis incedere.

quoniam uero quidam dissimulantes nobiscum credere atque sectari sanctas synodos, quae Nicaeae Constantinopoli atque Ephesi congregatae sunt, in quibus principes extiterunt sanctissimi <beatae> memoriae episcopi Caelestinus apostolicae sedis uestrae et Cyrillus Alexandrinae, insuper etiam quae Calcedone aduersus Eutychem impium congregata est, quae omnes praedictas ueritatis atque orthoaoxiae in se ratione firmauit: tamen audent nos impugnare tamquam uinculum concordiae sine ratione uitantes.