Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
ergo agite, donec se ab hac consuetudine ipse remouerit. quod si omnino noluerit aut si captiose contigerit, ut ante imperatorem inopinati Timotheum uideatis, ita suggerite \'praecipiat pietas uestra nobis dare secretum, ut causas, pro quibus missi sumus, <<exponamus>>. si dixerit (dicite ecce ante ipsum!
\', respondetis \'non iniuriam facimus sed, quod ad causam pertinet, intimamus; etiam et ipsius continet legatio nostra personam, et suggestionibus nostris praesens esse non potest\'. et nulla ratione eo praesente aliquid allegetis sed egresso ordinem delegationis exerite.
Ut sancta synodus Calcedonensis et epistolae sancti papae Leonis seruentur. atque clementissimus imperator consentiens [*]( 6 uidetis Y, corr. 02 8 mandate V, correxi: dicitev: Mandata Car. post dedit inserens et 13 inopinate Car. 15 exponamus add. Car. 16 causas Bar. 17 persona V, corr. Car. 20 exerite] hucusque indiculus. cuius exemplar quoddam legatis* proficiscentibus ab Hormisda traditum esse ipsa eius docemur inscriptione. contra quae secuntur capitula singularum causarum (116 a) certe sic scripta legati non abatulerunt secum Constantinopolim, immo ea papa conscripsisse uidetur, ut summam eorum quae aut per indiculum illum aut per conloquium legatis iniunxisset, in suum usum breuiter comprehenderet. quod ita esse et eo comprobatur, quod Hormisda p. 520, 20 dicit quae legatis (non uobis) iniunximus, et tota forma dicendi quasi adumbrante inque ipsis capitulorum exordiis iusta sententiarum conexione carente 24 atque V: utque (et 520, 1 debeat, 520, 4 debeant) Bar., ad quae Thiel )
In exilium deportatos pro causa ecclesiastica ad audientiam sedis apostolicae reuocandos, ut iudicium et uera examinatio de his haberi possit, ita ut causa eorum inquisitioni integra reseruetur. si qui uero sedi apostolicae communicantes catholicam fidem praedicantes atque sequentes fugati sunt uel in exilio detinentur, hos iustum est ante omnia reuocari.
Praeterea quae legatis inter reliqua iniuDximus: ut si contigerit libellos porrigi aduersus eos episcopos, qui persecuti sunt catholicos, de his iudicium sedi apostolicae seruetur, ut circa eos uenerandorum patrum possint constituta seruari, per quae aedificatio generalitati proueniat.