Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Si prima semper est, imperator inuicte, a regentibus supplicum spectata deuotio, si solo gratia dominorum conciliatiir obsequio, indubitanter agnosces, sacrae iussionis oracula quanta senatus uestri fuerint gratulatione suscepta, maxime cum ad hoc et animus domini nostri inuictissimi regis Theoderici filii uestri mandatorum uestrorum oboedientiam praecipientis accederet et sciamus supra omnia beneficia uestra tunc magis nos erigi, cum dignos creditis, quibus debeat imperari.

mox igitur sacrae studio iussionis implendae beatissimum papam Hormisdam credicdi >mus deprecandum. de quo parum est dicere, quia uota. supplicantium benignitate praecessit; sed et nobiscum suas preces, ut quod hortamini fiat, adiunxit euangelicis uoluntatem suam testimoniis adserendo, ostendens mundum supra multitudines peccatorum suorum scandalis plus grauatum, dum uox sit ista dominica: uae mundo ab scandalis, et < absc >idere oportere homines scandalizantem partem membrorum, quam ut in ignem non renuntiando scandalis mittantur aeternum.

sed et post haec diuinae lectionis exemplis, quam boni sint fructus pacis, ostendit, cum diceret et apostolum Paulum gratia dei plenum nihil tamen, quibus bene cupiebat, quod optaret, melius inuenisse, nisi ut pax dei, quae est supra [*]( 18 Matth. 18, 7 19 sq. cf. Matth. 18, 8 24 cf. Philipp. 4, 7 ) [*]( 114. Dat. (simul cum ep. 112) a. 516 non ante mensem Sept. per Theopompum et Seuerianunl; respondet epistulae 113. Edd. Car. is 447; Bar. ad a. 515, 14; Collect. Concil.; Thiel 768. 8 per Theopompum et seuerianum u. c. (corr. Car.) charactere minutiore V in marg. 5 sola V, corr. Bar. 9 ptaecipientes V, corr. p2 accenderet pJ 13 hormisda V, corr. 0 credimus F, corr. ps 14 quia V: qua Bar. in marg. 16 suam a testimoniis V, corr. 0 17 multitudinis V. correxi: multitudinem Car. 18 ue V ab V: a 0 cum Vulgata 19 abscidere scripsi: idem V, item Thiel, abscindere p2; uulgo abscindere uel abscidere inseruerunt post membroram scandalizantium V, correxi 21 et post supra linea V 22 sit V, corr. 0 24 optare V, cori. o2 )

509
omnem excellentiam, in eorum sensibus abundaret, quodque in euangelio domini sit uox ista dicentis: quoniam pacifici filii dei uocabuntur.

et iterum ad ipsum scripturarum omnium reuertendo doctorem, quanto ipsa uel fide, qua et caelestia regna praesumimus et a peccatorum cruciatibus credendo saluamur, caritas sit maior, ostendit testimonium tale subiciens: spes fides caritas, maior autem omnium caritas. idem spiritus gratia donante diuina caritatem uirtutibus omnibus euacuat non habentes.

ergo si et propter poenam scandala dedinamus et pacem propter pacis bona sectamur et ad caritatem nos, qui est caritas, Christus hortatur: quid est enim, quod retinet catholico ardore festinos? quid est, quod delinquentis Acacii impedit uolentes Christum uidere persona? quid est, quod a suo liberi alieno grauantur errore?

haec cum uenerabilis papae latius fuerint expedita rescriptis, pro nostrae tamen obsequio credidimus deuotionis indenda, ne non rogasse putaremur recondendo responsum, quod accepimus deprecantes.

proinde, piissime imperator, haec suo nomine senatus serenitatis tuae clementia prouocatus adiunxit, ut animo quam benigno in utraque re publica concordanda fuisti, tam esse pio in ecclesiae redintegranda unitate noscaris. nam ut pax illa regnorum tantum scitur prodesse subiectis, sic haec religionis cum populo suo proficit imperanti.

etenim quia non haeresum perfidarum sequaces plus quam ipsos deliquisse putet auctores ? quis non post patibulum crucis diuidentes iterum Christi membra condemnet? utinam haec iam uobis regnantibus causa coepisset, ut facilius mala reprimerentur nascentia quam prouecta! nam quis ambigat non potuisse eius existere, cuius corrigi temporibus uideret errorem? [*]( 2 Matth. 5, 9 7 Cor. I 13, 13 R cr. Cor. I 13, 1-3 ) [*]( 1 abundare V, corr. p2 quodque Bar.: quamquam V 4 ipse V, corr. a* 11 hortamur V, corr. cod. Angelic. 12 delinquentis Bar.: delinquentium V 13 impendit V, corr. p2 persona ex persona corr. V 14 cua o*: quam V, quamquam p2 17 recondendo Bar.: recedendo V, reticendo p2 21 redintegrandae V, corr. cod. Angelic. 22 sic oJ: si V )

510