Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. PER THEOPOMPUM ET SEUERIANUM. Sollicitari animum tuum, clementissime imperator, ambitiosa auiditate commemoras, donec speratae unitatis redintegratio optata contingat. bona sunt desideria salutis et : laudabilis quae se huiusmodi deo commendat intentio; prudentiae siquidem speciale documentum est, cum id, quod sibi utile credit, impatienter inquirit.

nam si in corporum morbis noxia est tarda curatio, quanto magis in salute animae grauius est ferendus remediorum fidelium serior appetitus ? commoneamur spiritalibus institutis, ne quae prodesse possunt, in diem posterum differantur clamante sapientissimo Salomone: ne tardes conuerti ad dominum et ne differas de die in diem, quia sicut in incerto uitae tempora, ita in tuto animae conuenit esse remedia, ut intret in gaudium domini sui, quem ueniens dominus ea, quae sibi placent, inuenerit operari.

[*]( 21 Eccli. 5, 8 24 cf. Matth. 25, 21 )[*]( 1 honore V, corr. Edit. reg. 4 genitali V, correxi mostrae Tx, corr. 0 7 spectatam 02, speratam p2, expectata Bar. quae etiam Bar.: quae dam Y, quaedam quae os, quaedam iam Car. )[*]( 112. Dat. (simul cum ep. 114) a. 516 non ante mensem Sept. per Theopompum et Seuerianum; respondet eptstulae 111. Edd. Car. 12 445; Bar. ad a. 516, 13; Collect. Concil.; BTA I 381; Thiel 766. 11 per Theop. et Seu. V minutiore charactere in margine 19 cum moneamur 02 20 ne quae o2: neque V 21 clamante ex clamante V 23 intuta Y, corr. 0 25 inueniet Bar. )

505
unde et fateor me fuisse miratum, cur tam diu legatio promissa tardauerit, cum facienda uis sit, ut regna caelestia rapiantur. uerum tamen instinctus ipse, quem mansuetudinis uestrae declarat alloquium, spem supernae misericordiae pollicetur; desuper est enim et ipsum uelle, quod bonum est. confido autem, quoniam qui coepit in uobis opus bonum, perficiet usque in finem.

ergo uiae, cui coepistis, insistite et spretis errantium lubricis nobiscum supra petram solida tenete uestigia. tali creuit ecclesia sancta consensu, quod his uerbis apostolicorum actuum testatur historia: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. nam quemadmodum connecti poterunt gratiae uinculis, quorum distant corda sen- , tentiis?

fac, domine imperator, effectum rerum fidem probare uerborum. non enim sermonibus cognoscuntur hominum corda sed fructibus, cum et Abraham pater noster non nuda deo fide sed opere fidem commendante placuerit.

unde uel, pro dispensatione mihi credita uel pietatis uestrae circa me benignitate perpensa, domine fili, hortor et supplico, ut studium pacis, quod per scripta praefertis, ad componenda nobiscum adiutore deo ea in his, quibus laborant ecclesiae, dirigatis, quia secundum prophetam pax multa diligentibus nomen tuum et non est illis scandalum.

non suntincognita apudmansuetudinem uestram, quae nos ab ea, quam redintegrare cupimus, unitate discernant. date operam, ut laudando, quae profitemini, compleantur effectu, et apostoli, cuius communionem creditis expetendam, totis uiribus sequimini disciplinam. in totum perdita noxiorum declinate contagia scientes non habere cum religiosis impios portionem nec ullum fidei cum perfidia esse consortium.

consequens est, ut qui errorum detestatur prineipes, oderit sectatores; exsecrabile habeatur in flore, quod [*]( 2 cf. Matth. 11, 12 6 Philipp. 1, 6 10 Act. 4, 32 15 cf. Matth. 7. 16 21 Psalm. 118, 165 27 sq. cf. Cor. II 6, 14 sq. ) [*]( 2 uis sit Thiel (cf. Matth. 11, 12): iussit V 6 cfpit V 7 cepistis V 8 solidam a tenet V, corr. 0 12 coniecti V, corr. 0 17 despensatione V 20 in his V, uix integra lectione 30 et execrabile Bull. Taur. )

506
damnatur in semine. offerte hoc munus deo, pro uestris, precor, offerte temporibus; iam diu hanc a uobis hostiam pro tantis, quae uobis contulit, Christus expectat.

quid opus est apud illum preces adhibere, qui supplicat? uos senatui urbis Romae, ut me ad pacem hortaretur, iniungitis; ego non solum cum his ad uos supplicationis uerba conuerto sed uestigiis uestris cum uniuersali aduoluor ecclesia.

audite me pro Chnsto legatione fungentem: non patiamini ab improbis canibus Christi membra discerpi; quae insanabilia uidetis, abscidite, et quae aegra, curate. cur quae sana sunt, inualidis coniuncta quatiantur? seruate ordinem, quem ueritas ipsa praefinit, et pacem mundo, quam poscitis, reddidistis.

haec et sub praesenti occasione deposco et rursum ac saepius supplicare curabo sperans importunitatem hanc meam et deo esse placituram et apud uos quoque per adsiduas petitiones, quoniam id nos dominus docuit, uacuam non futuram. Data..