Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ergo quia uel maxima itineris longitudo uel ultra solitum morem hiemalis asperitas, quod optabamus, nobis fecit incertum, interim intra animos nostros desiderata compressimus, beneficia diuina captantes, quae bonae exitus rei sua interpositione decidunt.

agnoscentes igitur, quod eius pietas primam nobis gratiam condonauit, ut missa legatio ad beatitudinem tuam feliciter remearet, ad secundam processimus, ut dirigeretur a nobis promissa legatio, per quam et commemoratio fieret eorum, quae cum sanctissimis uiris longa deliberatione contulimus, et item deo auspice tam nostrae petitionis quam uestrae gratiae ad integrum lux serena desplendeat et toto orbi gaudia expectata donentur.