Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ANASTASIUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. PER THEOPOMPUM ET SEUERIANUM UU. CC. Omnia, quae benignitas conceperit, animorum dulci ambitu et festinatione laudabili propagantur nec sibi requiem putant posse praestari, donec ad effectum saluberrimum desiderata perduxerint, et tunc quaedam ipsius festinationis fit requies, dum contigerit spes uotorum.

quod in praesenti nos certa ratione pertulimus, donec caelestis fauor et nostrae petitioni aditum et uestrae promissioni serenum donet effectum.

ergo quia uel maxima itineris longitudo uel ultra solitum morem hiemalis asperitas, quod optabamus, nobis fecit incertum, interim intra animos nostros desiderata compressimus, beneficia diuina captantes, quae bonae exitus rei sua interpositione decidunt.

agnoscentes igitur, quod eius pietas primam nobis gratiam condonauit, ut missa legatio ad beatitudinem tuam feliciter remearet, ad secundam processimus, ut dirigeretur a nobis promissa legatio, per quam et commemoratio fieret eorum, quae cum sanctissimis uiris longa deliberatione contulimus, et item deo auspice tam nostrae petitionis quam uestrae gratiae ad integrum lux serena desplendeat et toto orbi gaudia expectata donentur.

commemorationis [*](111. Dat. Congtantinopoli a. 516 die 1C Iul. per Theopompum et Seuerianum. Edd. Car. 12 445; Bar. ad a. 516, 4; Collect. Concil.; Thiel 764. 7 per Theopompum et Seuerinum u. c. (corr. Car.) minutiore charactere V 12 sit V, corr. o contingerit V, corr. p 14 auditum Bar. promissionis V, correxi 19 decidunt agnoscentes. Igitur male Carafam secutus Thiel 22 dirigetur Y, corr. 0 24 item scripsi: idem Y, eodem p2, inde Bar. 25 integrum a ante correctionem: integram Veta corr. resplendeat Car. 26 toti Labb. )

504
itaque loco uel salutationis honorem reddendo Theopompum uirum illustrem, comitem domesticorum, agentem sacri nostri palatii scolam, fidelem nobis uel pro suis moribus uel pro ipsa affectione genitalis nostrae prouinciae, sed et Seuerianum u. c. comitem sacri nostri consistorii ad uestram direximus sanctitatem, qui ordinem litterarum propria uoce testantes ad celeritatem spectata prouocent, quae etiam caelesti misericordiae credimus placuisse. Data XVII. Kal. Aug. Constantinop. Petro u. c. cons.