Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. Gratias supernae uirtuti, quae per uestrae pietatis affatus diuturnum dignata est terminare silentium, tale praestans collocutionis exordium, ut et de uestrae clementiae prosperitate laetemur et ad unitatem deo donante reuerti posse sanctam confidamus ecclesiam.

hoc opus supernae clementiae, haec et decessorum nostrorum fuit semper oratio, quos etiam rerum actus paternae traditionis ministros et rectae fidei declarat fuisse custodes.

pax est enim totius bonitatis initium, qua nihil, quantum ad catholicae fidei cultum, ualidius, nihil aestimari oportet excelsius: <pro> hac scilicet et facere cuncta et sustinere conuenit, qui sanctarum scripturarum probabilis cupit esse discipulus; hanc omnium bonorum matrem et nutricem Christum [*]( 1 igitur V: ita CrasB. initiis om. Crass. deinde sic pergem: hortamur synodale concilium fieri, cui mediatorem se apostolus uester faciat, ut contentionibus omnibus amputatis unitas sancta sanctae restituatur ecclesiae scytie V 3 uestri r. corr. 0 5 sic V. corr. 0 ) [*]( 108. Dat. (simul cum ep. 106) a. 515 die 4 Apr. per Patricium; respondet episiulae 107. Edd. Car. 12 438; Bar. ad a. 515, 14. Collect. Concil.; Thiel 745; de Petro Crasso uide, quae subnotaui ep. 107. 10 Hormisda Anastasio Augusto Y: Gloriosissimo et clementissimo filio Anastasio augusto Hormisda Dei gratia patriarcha Crass. gratias <aginyis\'< Crass. 11 affatus 0 Crass.: affatos V 15 nostrorum Car.: nestorium r, uestrorum 0 17 declarant Bar. 18 initium V: quies Crass. quantum F: unquam Crass. 20 \'pro > hac 0: ac V, hanc Crass. et facere cuncta et scripsi: facere et cututx et r, facere et cuncta Car., et facere et Crass. 21 sacrarum Crass. )

501
dominum nostrum his constat praedicasse discipulis dicentem: pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis.

quam nos religiosi cura propositi domino adspirante prouidentes de orthodoxae concordia cogitatis ecclesiae in beati apostoli Petri reuerentia diuina specialiter praecepta seruantes. quae res maiorem superni fauoris defensionem uestro procurat imperio; Tecte enim oblata deo ueneratio inexpugnabilem deuotis mentibus murum defensionis indulget.

proinde omnipotentem deum fusis precibus exoramus, ut qui uobis studium quaerendae ecclesiarum pacis indulsit, ipse quoque sub consecratione catholicae fidei desiderio uestro super hac parte praestet effectum.

praeterea directis ad nos sacris affatibus commemorationem sancti - concilii facere pietas uestra dignata est. de qua re tunc plenissimum poterimus praebere responsum, dum causam congregationis nos uolueritis euidenter agnoscere. > nunc uero quia praestante domino nostro data est facultas alloquio, congrua ueneratione debiti praebebimus sermonis officia. Data prid. Non. April. Florentio u. c. cons. Per Patricium.