Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ista nunc scripsi beato capiti uestro per Patricium spectabilem, communem filium, et consuetudinis affectu superans rationem et circa illam beatam sedem caritate deuinctus et omni die uidere desiderans congruentem atque debitam uenerationem ei seruari.

scribe igitur, in cunctis beate, tamquam unianimi atque optanti animam quoque offerre pro fide orthodoxa et ecclesiarum pace sanctarum et ut custodiantur uenerandae sedi in omnibus beati Petri conuenientia. quod facile fiet ordinata unitate cunctorum et omnium ad uos tamquam ad firmum festinantium portum; diuisiones etenim et cetera contemnere consuerunt et ordini decentia non seruant.

omnem fraternitatem, quae est uestrae sanctitati coniuncta, ego et qui mecum sunt multum in domino salutamus. ET ALIA IANU: Saluari me in domino orate, sanctissimi et beatissimi patres! Accepta epistola Dorothei [*]( 13 cf. Matth. 7, 15 ) [*]( 1 nostris Car. sedis apostolice V, correxi 2 honori congruenti V, corr. p: honorem congruentem a2 3 ex ecclesia scripsi: et ecclesie V 9 nulla V, corr. Bar. uenerando capite p: uenerandi capiti V, uenerando capiti o 10 horrentes V, corr. Bar. 14 reppellantur V 15 expectabilem V, corr. p: uirum spectabilem Car. 19 uni animi V: unanimi a2 21 uenerande V 24 et cetera temptatti: et contra V, contra Bar. 25 sanctitati§ V 26 ret; ego Bar. 27 manu o2: mamus V, manus a ) [*]( 82. )

498
episcopi Thessalonicensis ecclesiae missa per Patricium u. 8. sub die V. Kal. Apr. Florentio u. c. cons.

(106.)

DILECTISSIMO FRATRI DOROTHEO HORMISDA. Ubi caritatis interest seruare praecepta, etiamsi aliquid tale eueniat, quod cuiuslibet possit animos commouere, tamen, ut ea, quae de concordiae conseruatione praediximus, debeant custodiri, oportet aequanimiter praetermitti, quia utique, si quid ignorantia tale proueniat, excusationem potest de ipsa simplicitate recipere. suam deus noster ecclesiam propria ordinatione constituit et, quod diuinis praeceptis noscitur esse dispositum, nullatenus poterit praeteriri.

cuius notitiam uel scientiam te non cognoui ignorare: in faciendo namque bona laudantur et tunc uerborum cultus ornatur, quando sibi conuenientia rite coniungit. litteras siquidem per Patricium filium nostrum spectabilem uirum tuae suscepimus caritatis, in quibus spera<ba>mus opus plenum et probabile reperire, ut nihil esset, quod ab integritate unitatis secerneret.

sed quia in his ipsis hunc promittis affectum, qui nos < ad > hoc < quod > praediximus possit specialiter prouocare, domino nostro preces effundimus, ut ipse, cuius et causa tractatur, abstersis uel amputatis uniuersis scandalis ex ecclesia sua sub uno consensu et parili faciat fide conexos nec in sacerdotibus suis quicquam reperiri patiatur, quod cuiuslibet aut odiis propriis aut inanibus intentionibus aut hominibus in iniuriam dei, quod nefas est, uelle [*](2 die] d 0: cl V Ki ap V) [*]( 100. Dat. (simul cum ep. 108) a. 515 die 4 Apr. per Patricium; respondet epistulae 105. Edd. Car. 12 440; Collect. Concil.; BTA I 370; Thiel 746. 5 quos V, corr. 0 6 de inseruit pJ 7 conuersatione T, corr. p2 8 ptermiti V 10 noster compendio nt pinxit V et p2: ut V 12 coguoui scripsi: cognouit V, couuenit pJ 13 laudamur Edit. reg. 14 fort. conuenientia <facta> 16 sperabanius Coustsperamus V 18 fort. integritate <te> 1H ad et quod inseruit 0 21 causa V, corr. 0 22 ex p2: et V 23 repperiri Y 24 sq. patiatur quo .. intentionibus hominibus .. uelint placere .. contemnentes .. possint Thiel; at ferri possunt tradita quamuis satis contorta 25 iniuria r, corr. 0 nefa V, corr. 0 )

499
placere et non magis uniuersa secundum beatum apostolum saecularia contemnentem ab spe non possit exorbitare futura.

hortor propter commune remedium, inuito pro salute delium, propter generalem suadeo medicinam. quis namque contentus est hos uidere diuisos, quorum potest unitate gloriari? unde opus est labore communi, ut hoc, quod a patribus nostris accepimus, conseruantes securi de his in illo diuino possimus asstare iudicio.

(107.)

UICTOR ANASTASIUS PIUS FELIX INCLITUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS HORMISDAE SANCTISSIMO AC RELIGIOSO ARCHIEPISCOPO ET PATRIARCHAE. Beatitudini uestrae non putamus ignotum, quod pro temporis qualitate loquendum atque tacendum etiam diuinae scripturae prouida est ammonitione dispositum. exactum proinde silentii tempus incitamenta nobis loquendi concessit atque ideo oportunum esse perspeximus, quae apud nos sub religionis specie commouentur, auditui uestro committere.

ante hoc siquidem duritia eorum, quibus episcopatus, quem nunc geritis, erat sollicitudo commissa, temperare nos a transmittendis faciebat epistolis; nunc autem currens de uobis suauis opinio ad memoriam nostram bonitatem paternae affectionis adduxit, ut illa requiramus, quae deus et saluator noster sanctos apostolos diuino sermone docuit ac maxime beatum Petrum, in quo fortitudinem ecclesiae suae constituit. [*]( 1 Tit. 2, 12 13 Eccl. 3, 7 ) [*]( 2 ab V: a o 3 inuita V, corr. 0 4 contemptus V 7 securi de his scripsi: secundę his V, secum Coust., secure Thiel ) [*](107. Dat. (simul cum ep. 105) a. 515 die 12 Ian. per Patricium; accepta eiusdem anni die 28 Mart. Edd. Car. 12 437; Bar. ad a. 515, 3; Collect. Concil.; Thiel 742. Ex hac epistula et ea, quae sequitur, nonnulla eaque hic illic a V discrepantia adfert Petrus Crassus in libello a. 1080 Henrico IV oblato (ed. L. de Heinemann, JEon. Germ. hist., Libell. de lite inEper... Ip. 437). qua de re uide, quae. exposui in ProJeg. cap. I sub fine 11 religiosissimo Crass. Car. 17 comittere V 19 comissa V 20 transmitendis V currens ex currentium corr. V 22 affectionis yuestrae; Crass. 24 beatissimum Crass. )

500

his igitur praefatis initiis hortamur, ut ad ea, quae de Scythiae partibus mota sunt, unde et concilium fieri conuenire perspeximus, mediatorem se apostolatus uester faciat, ut contentionibus amputatis unitas sanctae restituatur ecclesiae.

nobis autem omnia optata praestantur, si orationibus uestris et frequenti paginarum allocutione nostri memores fueritis. Data pridie Idus Ian. Constantinopoli et accepta Anthemio et Florentio uu. cc. conss. V. Kal. April. per Patricium.

(108.)

HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. Gratias supernae uirtuti, quae per uestrae pietatis affatus diuturnum dignata est terminare silentium, tale praestans collocutionis exordium, ut et de uestrae clementiae prosperitate laetemur et ad unitatem deo donante reuerti posse sanctam confidamus ecclesiam.

hoc opus supernae clementiae, haec et decessorum nostrorum fuit semper oratio, quos etiam rerum actus paternae traditionis ministros et rectae fidei declarat fuisse custodes.

pax est enim totius bonitatis initium, qua nihil, quantum ad catholicae fidei cultum, ualidius, nihil aestimari oportet excelsius: <pro> hac scilicet et facere cuncta et sustinere conuenit, qui sanctarum scripturarum probabilis cupit esse discipulus; hanc omnium bonorum matrem et nutricem Christum [*]( 1 igitur V: ita CrasB. initiis om. Crass. deinde sic pergem: hortamur synodale concilium fieri, cui mediatorem se apostolus uester faciat, ut contentionibus omnibus amputatis unitas sancta sanctae restituatur ecclesiae scytie V 3 uestri r. corr. 0 5 sic V. corr. 0 ) [*]( 108. Dat. (simul cum ep. 106) a. 515 die 4 Apr. per Patricium; respondet episiulae 107. Edd. Car. 12 438; Bar. ad a. 515, 14. Collect. Concil.; Thiel 745; de Petro Crasso uide, quae subnotaui ep. 107. 10 Hormisda Anastasio Augusto Y: Gloriosissimo et clementissimo filio Anastasio augusto Hormisda Dei gratia patriarcha Crass. gratias <aginyis\'< Crass. 11 affatus 0 Crass.: affatos V 15 nostrorum Car.: nestorium r, uestrorum 0 17 declarant Bar. 18 initium V: quies Crass. quantum F: unquam Crass. 20 \'pro > hac 0: ac V, hanc Crass. et facere cuncta et scripsi: facere et cututx et r, facere et cuncta Car., et facere et Crass. 21 sacrarum Crass. )

501
dominum nostrum his constat praedicasse discipulis dicentem: pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis.

quam nos religiosi cura propositi domino adspirante prouidentes de orthodoxae concordia cogitatis ecclesiae in beati apostoli Petri reuerentia diuina specialiter praecepta seruantes. quae res maiorem superni fauoris defensionem uestro procurat imperio; Tecte enim oblata deo ueneratio inexpugnabilem deuotis mentibus murum defensionis indulget.

proinde omnipotentem deum fusis precibus exoramus, ut qui uobis studium quaerendae ecclesiarum pacis indulsit, ipse quoque sub consecratione catholicae fidei desiderio uestro super hac parte praestet effectum.

praeterea directis ad nos sacris affatibus commemorationem sancti - concilii facere pietas uestra dignata est. de qua re tunc plenissimum poterimus praebere responsum, dum causam congregationis nos uolueritis euidenter agnoscere. > nunc uero quia praestante domino nostro data est facultas alloquio, congrua ueneratione debiti praebebimus sermonis officia. Data prid. Non. April. Florentio u. c. cons. Per Patricium.