Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quapropter lata sententia non existentibus, per quae possit usque ad sui exitum deputatam retinere mensuram, his consulendi, qui ea ante tenebantur, tribuit libertatem. et apostolica quidem sedes, ut saepe repetendum, aestimans Orientales nullo modo non posse respuere, quod sedes apostolica refutasset, eosque saluti propriae et apostolicae communioni nullius praeferre posse personam, haec de eorum mentibus melius aestimarat. sed, quod iterum non tacendum est, dolenda pernicies non uelut improuidam bene de Orientalibus sentientem potest opinionem magis apostolicae sedis arguere quam suae peruicaciae potius deputare, quod oblatum sibi tramitem propriae redintegrationis secuta non fuerit, nec ideo tamen aliis debet medicinalem desiderantibus impedire per suam peruicaciam facultatem.

tunc enim dicta sunt de Graecorum consensione fidenter, quia simul et beati Petri societatem quibuslibet uidebantur praeponere posse personis et, qui extiterant ante catholici, aestimabantur consensuri facile ueritati atque ideo cuiuslibet hominis affectum desideriis apostolicae communionis non posse praeponere. qui cum nondum susceperint per quas is ordo decurreret uoluntates, id, quod per eas fieri posse praesumptum est, cernitur absolutum, quoniam, cum desunt qui efficiant, nullus prouenire possit effectus — immo cum idem ipsi, per quos iudicabatur esse faciendum, ne efficiatur obsistunt.

qui si in hac sunt, quod absit, obstinatione mansuri, resoluta conditio est [*]( 1 oblegatum B existentibus per que bis B 3 qui ex quę corr. V ea ante tenebantur scripsi: aetate tenebantur B, adtenebantur VF, adnitebantur pa, arctati tenebantur Bar. tribuet B 5 ertimans F; est aestimans Car. nullu B non om. F 6 sedis B 7 communioni? F nullus V 8 extimarat F 9 inprouidum VFB, corr. p2 10 potes oppinionem B 11 sedis om. F quod latum B 15 njsimul F et simul trap. B 17 extiterunt B extimabantur F 19 desideriis B: in desideriis VF proponere VB qui (sc. Graeca) Thiel: quae VFB 20 nondum VF: non sus B quas VF: qua B is B: his VF, hic Car. decurret uoluntatis YF 22 cum om. B qui VF: per B peruenire VF, praeuenire B, corr. Bar. )

483
illius rei, quae eorum studiis fiducialiter censebatur impleri; -si uero, sicut potius optamus, fuerint ad meliora conuersi, ne inter haec interim, qui misericordiam postulat, uel aetate uel morbo, quo frequenter impetitur, possit intercipi, dum superstes est, consulendum est, ne defuncto iam nullum possit remedium subrogari. quippe cum non dictum sit siue illis annitentibus siue etiam fortassis inuitis sed cum eorum magis adnisu, quod prouulgatum fuerat, posse constare, sic igitur cum illis. adnitentibus nullatenus praefixa perdurant.

hoc etiam tenore beatus Paulus: apostolus non ideo, quod absit, fefellisse credendus est aut sibi extitisse contrarius, quoniam cum se ad Spanias promisisset iturum, dispositione diuina maioribus occupatus ex causis implere non potuit quod promisit. quantum enim ipsius uoluntatis interfuit, hoc pronuntiauit quod re uera uoluisset efficere; quantum ad diuini secreta consilii, quae ut homo omnia non potuit licet spiritu dei plenus agnoscere, superna praetermisit dispositione praeuentus.

nec quia beatus Petrus apostolus pro affectu diuinae reuerentiae ipsi domino respondit: non lauabis mihi pedes in aeternum, fefellisse, quod absit, aut in sua putabitur minime constitisse sententia, quia mox eidem diuinae cesserit uoluntati, ut, quod se dixerat non esse facturum, causis astrictus humanae salutis expeteret prona [*]( 11 cf. Rom. 15, 28 19 Ioh. 18, 8 ) [*]( 1 censebantur VF uerba inde a 2 si uero usque ad 48;), 19 concessum (cf. tamen ad p. 484, 3) collectioni suae inseruit Anselmus Lucensis; contuli codd. Uatic. 1364 (= Al) et Uatic 4983 (= A3), quorum consensum non fere adnotatis propriis utriusque erroribus significabo littera A 2 si BA: sin VF sifiut B 3 qui nram postulat B 4 quo A: quod VFB inpeditur B posset B intercipiendum F superstes (superistis B) est YFB: est superstes A 5 consulendum est B: consulendum VF, est con- sulendum A 6 non om. B 7 promulgatum A 8 sic A3: si Asicut VFB t aniaentibue B 9 pacefiia B 10 credendum B 11 spanias VB: iBpanias F, hispanias A promississet B 14 uoluisset om. B 16 dei om. B 18 effectu B reuerentiae \'et> A ipso B 20 putabatur A sententiam BF quia YFA: quo B 21 uoluntati cesserit A ut Thiel: ad VFB, et A dixerat se trsp. A 22 an passuruin? expeteret B: patere VFA3, paterę A1 )

484
uoluntate faciendum.

idcirco illa non succedente uia, qua reorum fuerat reconciliatio constituta, alteram licet adoriri, qua subueniatur quibus subueniendum esse decretum est, maxime cum Miseno ex quolibet excessu uel qualibet praeuaricatione poena sufficiat, quae usque eo tractata est, ut sola conditionis humanae et suprema consideratione laxetur, remittendaque punitio sit, quae non habet ultra quo crescat, quia cum nulli animae deus omnipotens et misericors per ecclesiasticam pietatem quaerenti uoluerit remedium denegari, non dubium est hoc ipso auctore deo et diuina conpunctione prodire, ut tunc de eius receptione tractetur, quando eam non protelanda quoque necessitas compellat impendi;

nostro praeterea saluatore beato Petro apostolo prae ceteris deleganti: quaecumque ligaueris super terram, ligata erunt et in caelis et quaecumque solueris super terram, erunt soluta et in caelis, sicut et his uerbis nihil constat exceptum, sic per apostolicae dispensationis officium et totum possit generaliter alligari et totum consequenter absolui, praecipue cum ex hoc magis praeberi cunctis oporteat apostolicae miserationis exemplum, ut absolutione damnati, si resipiscant uniuersi et ab errore se retrahant atque ad [*]( 14 Matth. 16, 19 ) [*]( 1 succedente VFA: faciente B qua reorum Thiel: quare horum VFA3, quare heorum Ai, qua seorsum B, qua eorum Bar. 2 recon- siliatis B alterum B adhoriri B 3 discretum B \'decretum est\' et paulo post \'neque enim qui longe\' (p. 485, 3) omissis intermediis à 5 praeuaricationis VPB, corr. 02 pęnas V tractata B: tracta VI ut YF: et B 6 et YFB: om. Bar. supprema consideratione B Bar.: superna conditione VF 7 remitendaque ex renitendaque F, remittenda quae B ponitio B sit B: est VF 9 noluerit BF 10 ipsa B etj an ex? 11 de om. VF eam (scil. receptionem) scripsi: ea VFB 12 proteland F, procellanda JB; fort. protelandam impedi V 13 pro B deliganti F, delegante Bar. 14 quaecum legaueris B legata erunt in (om. et) B 17 per om. F 18 geraliter F allegari B ante consequenter del. et B 19 preueri B 20 dampnati? V 21 ad F: ab B, om. Tx )

485
apostolicae communionis sinceram redeant puritatem, uinculis se damnationis illius, quam uniuersaliter merito praeuaricationis exceperant, non ambigant exuendos. neque enim qui longe positos ad integram fidem curare nitimur, reuertentes in praesenti supplices refutare debemus. ubi sollicite praecauendum est, ne conscientiae detrimentum negantes usque ad extremum poscenti misericordiam, quod absit, ullatenus incidamus censuraeque (se)ueritas etiam circa supplices sine fine persistens transeat in reatum.

proinde quantum permittente domino possibilitatis humanae desideranti remedia praebeamus, totum, quod supra nostrae facultatis est modulum, diuino iudicio relinquentes. non autem nobis poterunt imputare, cur praeuaricationis offensam uiuentibus remittamus, quod ecclesiae deo largiente possibile est, qui nos etiam mortuis ueniam praestare deposcunt, quod nobis possibile non esse manifestum est. quia cum dictum sit quae ligaueris super terram, quos ergo non esse iam constat super terram. non humano sed suo iudicio reseruauit nec audet ecclesia sibimet uindicare, quod ipsis beatis apostolis conspiciat non fuisse concessum, quia alia sit causa superstitum alia defunctorum.

tulerit [*]( 16 Matth. 16. 19 ) [*]( 1 unitatem Bar. 2 quem YF praeuaricationis Thiel: praeuaricatoris VF, praeuaricatores B 3 neque enim qui usque ad 19 concessum rursus exhibet A 4 positus B 5 ubi VFA: ut B 7 poscenti misericordiam VFA: portanti mam B 8 censure quae B seue- ritas p5: ueritas VFAB soplices B 9 permanenteJS 10 possibilitati A desiderantis B uerba totum quod supra usque ad 20 defunctorum llic illic leuiter mutata adfert Uigilius papa in constit. de tribus capit (ep. 83 § 216 = p. 291, 9 sqq.), usque ad 19 concessum Facundus contra Mocian. LXVIIp. SG6Aed.Migne totum om. B Facund. 12 poterantB <per) praeu. B 13 remitamus V 14 qui VA Fac.: quod F, quae B (nec .. deposcant Uigil.) 16 qui cum B ligaueris super terram VFA: legaueritis super terram B, ligaueritis et solueritis super terram Uigil., ligaueritis super terram erunt ligata et in caelo Facund. 17 quos ergo VFAJB: hos quos Uigil., quos Facund. iam om. F 18 suo deus iudicio Uigil. audit B sibimet om. A 19 conspiciat VFA: conspiciant B, conspicit Uigil. Facund. 20 quia .. defunctorum cum eis quae sequuntur coniungit Thiel superstatum B, supertitum F )

486
Uitalis sortem diuini iudicii, cui etiam cum magnopere uellemus non potuit subueniri: huic saltim prosint, dum copia uiuentis admittit, in remediis adsequendis alterius experimenta repente subtracti. cumque scriptum nouerimus: unus adsumetur et unus relinquetur, hortatur nos intercepti periculum in superstite subsidia non differre sanandi, qui hoc ipso recipiendus diuinitus indicatur, cum illi superuiuit, qui ad haec non meruit peruenire, et quoddam de utroque caelestis iudicii refulget examen ostenditurque nobis euidentius in duobus, in quo fuerit causa sine uenia et in quo sit, quae indulgentia carere non debeat, atque ideo, quod ipse quoque, si superstes competenter Acacius expetisset, potuerat optinere (quippe de quo sic positum est insolubilem fore, ut non diceretur: etiamsi forte corrigeret), multo magis huic, qui communione eius infectus est, imploranti flebiliter pietatis est apostolicae non negare.

professus ergo Misenus regulariter se omnes haereses, Eutychianam praecipue cum Eutychete, Dioscoro, Timotheo Helluro Petroque Alexandrino, Acacio Constantinopolitano Petroque Antiocheno uel cunctis horum successoribus sectatoribus et communicatoribus detestari eosque anathemate ferire perpetuo, communionis apostolicae et sacerdotalis gratiam, quam catholica traditione percepit, recipiet dignitatis). [*]( 5 Luc. 17, 34 13 cf. Felicis ep. 6 (Thiel p. 246): numquamque anathematis uinculis exuendus ) [*]( 1 cum om. x magnopore H z potent X subuemre vrii, corr. Bar. prosit B 3 in B: et VF ulterius VF 5 adsumitur VF ortatur B 6 differre VF: differende B, differenda Bar. 7 haec F ipso Bar.: ipsum VFB((ob> hoc ipsum pJ) recipiendas B 8 hoc B 9 celesti B ostenditusque B 10 quo sit quo B 11 quod B: quam VF 12 superstis B 14 corrigit B 15 fleuiliter VB 16 negaretur F 17 euticianam B, eutichanam VF eutichete VF, euticę B 18 etilureB 18 sq. acatio constantinop.ajostf Dioscoro (18) trsj). F 19 antioceno F, antill/loceno B, anticheno V 20 comnunicatoribus B 22 sacerdotalis reliquis omissis VF, sed in V fol. 103v. columnae dexterae lineae, quae supererant, 27 et dimidia uacuae relictae sunt 22 gratia B, corr. Bar. )

487

Omnes episcopi et presbyteri surgentes in synodo adclamauerunt \'exaudi Christe: Gelasio uita!\' dictum quindecies. \'domne Petre, tu illum serua!* dictum duodecies. \'cuius sedem, et annos!\' dictum septies. \'uicarium Christi te uidemus!\' dictum undecies. \'apostolum Petrum te uidemus!\' dictum sexies. \'cuius sedem, et annos!\' dictum septies trigesies.

Sixtus notarius sanctae ecclesiae Romanae iussu domni mei beatissimi papae Gelasi ex scrinio edidi die tertio Id. Maii Flauio Uiatore u. c. cons.