Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Sedent quidam in domibus suis nescientes, neque quae loquantur neque de quibus affirment, de aliis iudicare nitentes, cum se ipsi non indicent et uelint prius accusare quam nosse ac docere quam discere et indiscussis rebus nec inuesti<(gati)>s causis nec rerum ratione quaesita, quod eis ad buccam uenerit, inconsideranter effundere et praecipitanter euomere, non ueritatis adsertione prolata censentes sed studio cacologiae, quae nesciunt, arguentes, eoque progressi sunt, ut etiam recte facta maliuolentiae proposito lacerare contendant; qui si saperent, non praecipitarent omnino sententiam sed perscrutatis ante rebus loquenda depromerent.

uerum quia nos arguunt segnes esse [*]( 2 anathcmatizamt pla man. post. ita distinxi ab eis quae sequuntur coniun:cique cum eis quae a\'tłtecedunt 4 talia V, corr. I) 5 parridig Y, corr. 02 (1 ad Y: ad se 11, unde se ad p2 7 laotari V, corr. 0 quanto F. corr. Thiel 9 repperitur V fort. esto 11 cohertionem V. correxi: cohortationem uulgo 12 perseuerany V ) [*]( 100. L\'dd. Car. I2 410; Bar. ad a. 496. 30; Collect. Concil.; Thiel 698. 14 IXCI; EiusDBM V 19 iudicent 02: dicent V noscc V, corr. \'J2 20 iuuentigatis, Car.: inuestiis V 2;-\' qui o: qua Y )

454
censores in uitiis ecclesiae cohercendis, et a nobis consequenter agnoscant non tantum corporalis adulterii esse peccatum, quod et discuti debeat et iure puniri, sed esse longe maius fornicationis et adulterii genus, quod in quolibet Christiano, quia membrum omnis Christianus ecclesiae est, competenter debeat uindicari: tanto enim sacrilegii maius est crimen, quanto animae fornicatio peior est corporis; nam per animae fornicationem ab ipsius dei coniunctione disceditur adque inmundos spiritus spiritalis adulterii genere transitur.

quomodo autem.non < in > hanc partem recidit, qui cum se Christianum uideri uelit et profiteatur et dicat, palam tamen publiceque praedicare non horreat, non refugiat, non pauescat ideo morbos gigni, quia daemonia non colantur et deo Februario non litetur. ei deo. ubi haec deliramenta compererit? quomodo praeuaricator non est, qui in has blasphemiae profanitates incurrit? quomodo sacrilegus non aestimetur, qui abiurata unius dei prouidentia et potestate, quam confessus, ad prodigiosas superstitiones et uana figmenta seducitur?

secundum apostolum longe deterius iureque damnandum confessam ueritatem deserere quam si in eam nullatenus credidisset. quamuis enim ridiculosa sint figmenta, quae proferat. tamen ipse affectus et uoluntas in crimine est et professio ac praedicatio iure damnanda, ac per hoc, qui in alium sententiam damnationis uult sine dilatione proferri, in quo alium iudicat, semet ipsum se condemnare cognoscat.

numquid enim pontifex uindicare debet in eos, qui adulterium corporale committunt, et in eos, qui sacrilf:\'gium. id est fornicationem et adulterium spiritale gerunt, non debet [*]( 18 sqq. cf. Petro II 2, 20 sq. ) [*]( 3 fornicationis et adulterii p2: fomicariis et adulteris V 8 coniunctione ex coniunctionc corr. V adque scri}Jsi: atque 1\', atque <ad> p\' 9 in add, Bar. 11 puhhceque p2 Bar.: publiceque suppliceque V 12 morbo signi Т-, corr. a man. 1 ut uidetur 13 deo o: ideo l" ei deu temptatli: uideo l\' Bar. 14 conccpt-rit Bar. 15 hac V, corr. 0 blaphemiae r 17 confessus <est/ C\'ar. 18 uana ex unas corr. 02: uanas V fQrt. reducitur (Cr. p. 456, 8) deterius iureque darnnanduU1 scripsi: deterius iureque damnandus V 1 n in eam c: meam Y 20 cradidisset o: credidissp V )

455
uindicare? nonne ipse dominus, cum adultera ad eum esset adducta, accusantibus dixit: si quis uestrum sine peccato est, primus in eam lapidem mittat? non ait <si quis uestrum non simili modo adulter est\' sed <si quis sine peccato est\'; quolibet ergo όobstrictus quisque peccato in alterius peccati reum lapidem non audeat mittere. quibus tunc pro sua conscientia discedentibus mundi saluator adiecit: mulier, ubi sunt accusatores tui? nemo te condemnauit nec ego te condemnabo. sed uade. ulterius iam noli peccare. tenes et teneris. urgues urgueris. obstringis obstringeris; pontificis discussionem flagitas uindictamque deposcis: memento idem aduersum omne crimen esse proferendum.

numquid non etiam leges humanae dicunt, quod reus reum facere non possit? fistucam u ides sin oculo fratris et in tuo trabem non ui des? qui moechos accusas, adulterium facis et corporales adulteros spiritalis adulter incessis? certe discussionem poscis, homo diligens maturus religiosus non uis aliquem in ecclesia peccare, peccantem cupis discuti et poenae consequenter addici: quaecumque in alium promis, et in te proferre cogeris; hoc enim facis, ne segnitia pontificis accusetur, ne maculetur ecclesia: debet ergo et pontificis in omnibus malefactis sollicitudo et seueritas non deesse et ab omnibus ecclesiae fama purgari. sed dicas forsitan < te >

laicum, illum ecclesiae ministrum et eo grauius crimen exaggeres. uerum dicis nec ego diffiteor: tanto sollicitius examinandus est quanto magis propinquus est, tanto magis reus est quanto in illo ministerio constitutus, et haec facere minime debuisset. ecce censura non deest: auditur et. si conuictus fuerit, uiudictae consequenter addicitur. age [*]( 2 loh, 8, 7 7 Ioh. 8, 10 sq. 13 cf.Dig. XLVIII 1.5; C.Th. IX 1, 12; C. Iust. IX 1. 19 14 Matth. 7, 3 ) [*]( 4 sinuH modo scripsi: similitudo lr, similiter 02 5 quodlibet Y, corr. Car. 10 urges et urgeris, obstringis et obstringeris Ear. obstringes Y, corr. 02 12 idem acripsi: in V 17 non uia f): nouis V 18 cupi Y, corr. 0 pęnę V 19 in te p2: inter V 20 facit Mansi ne mac. scripsi: He (an Xe?) mac. V, et mac. 0 23 te add. Bar.: om. Y; forsan te oZ 24 eo scrips: ego Y, esse 02, ergo (om. et) Edit. aeg. exaggeras 1)2 25 solicitius V 27 auditu V, correxi )

456
modo, quid uis de te? numquid quia in ministerio sacro non es, in plebe sacra non es? an nescis et te membrum esse summi pontificis? an ignoras totam ecclesiam sacerdotium uocitatam?

postremo si ille reus est, qui accedens ad ministerium ecclesiae delinquit, numquid et tu reus non es, qui post confessionem ueritatis ad praua et peruersa et profana et diabolica, quibus te renuntiare professus es, figmenta reduceris?

itaque etiam tu post blasphemias palam publiceque profusas a sacro corpore modis omnibus abstinendus es. non potes enim mensae domini participare et mensae daemoniorum nec calicem domini bibere et calicem daemoniorum, non potes templum dei esse et templum diaboli, lux simul et tenebrae in te conuenire non possunt. uiderim, utrum urgueas atque compellas in alio maleficium uindicari: tu tamen sceleris tui pondus non potes declinare et, quanto in alio transire crimen non pateris impunitum, tanto quid etiam in te pro rerum ratione facere debeamus ostendis.

uerumtamen in ipsis. blasphemiis tuis, quibus es iure plectibilis, imperitiam tuam euidenter agnosce et, sicut ait ille, uoluntatem habere te mentiendi, artem fingendi non habere, cum sic te intellegas malum habere affectum peruersumque apostatandi propositum. ut tibi materia prorsus uanitatis illius nulla suppeditet nec possis adstruere.

quod corde concipis et ore depromis. dic mihi, cum saepenumero in Romanis historiis legatur Liuio ora( to )re saepissime in hac urbe exorta pestilentia infinita hominum milia deperisse atque eo frequenter uentum, ut uix esset, unde illis bellicosis temporibus exercitus potuisset adscribi: illo tempore deo tuo Februario minime litabatur an etiam cultus [*]( 3 Petr. I 2, 5 9 sqq. cr. Cor. I 10, 21 et 20; II 6, 14 19? 23 sqq. inter Liuii secundae decadis fragmenta receperunt qui Liuium ediderunt (Hertz fragtll. 12) ) [*]( 3 sacerdotum V, corr. Bar. 13 urgeas Bar.: urgues V 14 maleficio Y, corr. Thiel: maleficia Bar. 15 poteris Y, corr. Car. 19 uoluntate V, corr. fJ 24 Liuio oratore scripsi: libi 0 orare Y, Liuio auctore Car. )

457
hic omnino nil proderat? illo tempore Lupercalia non celebr< ab )antur? nec enim dicturus es haec sacra adhuc illo tempore non coepisse, quae ante Romulum ab Euandro in Italiam perhibentur adlata.