Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. ius genitum pietate hominum, ius certa dei mens
  2. mens, quae caelesti sensu rigat emeritum COR
  3. COR vegetum mundi instar habens, animae vigor et vis:
  4. vis tamen hic nulla est: tantum est iocus et nihili res.

UT in vetere proverbio est sequitur vara vibiam, similium nugarum subtexo nequitiam, et hi versiculi

v.1.p.292
monosyllabis terminantur, exordio tamen libero, quamquam fine legitimo. set laboravi, ut quantum eius possent aput aures indulgentissimas, absurda concinerent, insulsa resiperent, hiulca congruerent; denique haberent et amara dulcedinem et inepta venerem et aspera lenitatem, quae quidem omnia, quoniam insuavis materia devenustat, lectio benigna conciliet. tu quoque mihi tua crede securior, quippe meliora, ut, quod per adagionem coepimus, proverbio finiamus et mutuum muli scalpant.

  1. AEMULA dis, naturae imitatrix, omniparens ars,
  2. Pacato ut studeat ludus meus, esto operi dux.
  3. arta, inamoena licet nec congrua carminibus lex,
  4. iudice sub tanto fandi tamen accipiet ius.
  5. quippe et ridiculis data gloria, ni prohibet fors.