Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. MISI ad te Technopaegnion, inertis otii mei inutile
  2. opusculum. versiculi sunt monosyllabis coepti et
  3. monosyllabis terminati. nec hic modo stetit scrupea
  4. difficultas, sed accessit ad miseriam conectendi, ut
  5. idem monosyllabon, quod esset finis extremi versus,
  6. principium fieret insequentis, dic ergo: o mora, o
  7. poena! rem vanam quippe curavi: exigua est, et
  8. fastiditur: inconexa est et implicatur: cum sit aliquid,
  9. vel nihili deprehenditur. laboravi tamen, ut
  10. haberet aut historicon quippiam, aut dialecticon.
  11. nam poeticam vel sophisticam levitatem necessitas
  12. observationis exclusit, ad summam, non est quod
  13. mireris: sed paucis litteris additis, est cuius miserearis
  14. neque aemulari velis, et si huc quoque descendens,
  15. maiorem molestiam capias ingenii et
  16. facundiae detrimento, quam oblectationem imitationis affectu.