Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. praevaluit post quam, Gammae vice functa prius, C,
  2. v.1.p.306
  3. atque alium pro se titulum replicata dedit G.
  4. ansis cincta duabus erit cum lota, leges Ϡ[*](SAMPI).[*]()
  5. in Latio numerus denarius, Argolicum Χ.
  6. haec gruis effigies Palamedica porrigitur Φ.
  7. Coppa fui quondam Boeotia, nunc Latium Q.
  8. furca tricornigera specie paene ultima sum Ψ.
  1. ET logodaedalia? stride modo, qui nimium trux
  2. frivola condemnas: nequam quoque cum pretio est mers!
  3. Ennius ut memorat, repleat te laetificum gau.[*]()
  4. livida mens hominum concretum felle coquat pus.
  5. dic, quid significent Catalepta Maronis? in his al
  6. Celtarum posuit; sequitur non lucidius tau: [*]()
  7. estne peregrini vox nominis an Latii sil?
  8. et quod germano mixtum male letiferum min?
  9. v.1.p.308
  10. imperium, litem, venerem cur una notat res?
  11. lintribus in geminis constratus ponto sit an pons?
  12. Bucolico saepes dixit Maro, cur Cicero saeps?
  13. vox solita et cunctis notissima, si memores, lac
  14. cur condemnatur, ratio magis ut faciat lact?