Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

Ausonius Pacato Proconsuli Scio mihi aput alios pro laboris modulo laudem non posse procedere, quam tamen si tu indulseris, ut ait Afranius in Thaide:

maiorem laudem quam laborem invenero.[*]()
quae lecturus es monosyllaba sunt, quasi quaedam puncta sermonum: in quibus nullus facundiae locus est, sensuum nulla conceptio, propositio, redditio, conclusio aliaque sophistica, quae in uno versu esse non possunt: set cohaerent ita, ut circuli catenarum separati, et simul ludicrum opusculum texui, ordiri maiuscula solitus: set in tenui labor, at non tenuis gloria, [*]() si probantur. tu facies, ut sint aliquid, nam sine te monosyllaba erunt vel si quid minus, in quibus ego, quod ad usum pertinet, lusi, quod ad molestiam, laboravi, libello Technopaegnii nomen dedi, ne aut ludum laboranti, aut artem crederes defuisse ludenti.
v.1.p.288