Versus Paschales Prosodic

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. Tale et terrenis specimen spectatur in oris
  2. Augustus genitor, geminum sator Augustorum,
  3. qui fratrem natumque pio conplexus utrumque
  4. numine partitur regnum neque dividit unum,
  5. omnia solus habens atque omnia dilargitus.
  6. hos igitur nobis trina pietate vigentes,
  7. v.1.p.38
  8. rectores terrae placidos caelique ministros,
  9. Christe, aput aeternum placabilis adsere patrem.